Skip to main content

‹‹‹ prev (363)

(365) next ›››

(364)
916 VI. 2. CONSTRUCTIO POETICA HIBERNICA.
noii nimium audere mihi videbor, si affirmavero, jam prima reli-
gionis christianae aetate in Gallia eam gallicam earminum formam
in carmina ehristiana translatam esse. Ut heroum bellatorum
fortiter acta celebrabantur a Bardis Cambrorum carminibus ejus
formae, quae exstant adhuc, et a Bardis Gallorum, vel caerimo-
niae a Druidis, celebrantur religionis christianae mysteria vel he-
roum christianorum , quos martyres dicebant , fortitudo hymnis
ejus formae assonantis.
Tam hymnorum forma assonans quam aliorum carminum la-
tinorum inde a temporibus labantis imperii Romani, sive in terra
continente Europae sive in Hibernia sunt composita, proponenda
est igitur, antequam licet progredi ad hibernica carmina.
1. A ssonantia latina.
S. Ambrosius, episcopus Mediolanensis, in Gallia natus (a.
333, obiit a. 397), cultus divini publici hymnis, antiphonis etc.
celebrandi primus auctor fuit, sicut ejus notarius Paulinus refert
ad S. Augustinum (Append. ad opp. S. Ambros. ed. Bened.,
Paris. 1690, p. IV): "eo Ambrosii tempore primum antiphonae,
hymni ac vigiliae in ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt,
cujus celebritatis devotio usque in hodiernum diem non solum in
eadem ecclesia, verum per omnes pene occidentis provincias manet."
Hymni S. Ambrosii tetrametro iambico* compositi sunt,
* De metro praeter structuram assonantem adhibito in iis hymnis Beda
disputat in libello de arte metrica (ed. Basil. 1, 56): "Metrum iambicum te-
trametrum recipit iambum locis omnibus, spondeum tantum locis imparibus,
quo scriptus est hymnus Sedulii : A solis ortu cardine etc. Sed et Ambrosiani
eo maxime currunt, . . in quibus pulcherrimo est decore compositus hym-
n u s b e a t o r u m m a r t y r u m , cujus loca imparia spondeus, iambus tenet
paria. Recipit hoc metrum aliquoties, ut scribit Mallius Theodorus, etiam
tribrachyn." Assonantia adhibita juxta latinum metrum tam incipiens quam
syllabarum finalium , interdum etiam mediarum, non aliena est a gallicis
ejusdem aetatis poetis, e. gr. Ausonio, in epigr. 1 :
Phoebe | potens numens, | praeses Tritonia bclhs,
Tu quoque ab aerio | praepes Victoria lapsu,
Come serenatam | duplici | diadewate fronte?»
Sei-ta ferews, quae | dona togae, quae | praemia | pugnae.
Bellandi fandique | pote«s Augustus, honorem
Bis meret.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence