Skip to main content

‹‹‹ prev (362)

(364) next ›››

(363)
VI. 2. CONSTRUCTIO POETICA HIBEENICA. 915
locatione accentus cluo diversa schemata, scilicet schema inci-
pientis majoris accentus :
__ ^ __ -_<• __ v_/ __
et incipientis minoris :
_/__>_/__ v -L *_/ ^
Attamen nec in hoc membro ncc in aliis plurium vel pauciorum
syllabarum certus usus statuendus videtur, et alternatio potius
inter hoc vel illud schema plus vel minus in arbitrio poctarum
fuisse, saltem hibernicorum. Obtinet cnim prius in carmine Me-
diolanensis codicis communiter, in carmine de passione Christi
cornico semper, secundum schema in Benedictione Hiberniae ;
sed alternatio inter utrumque in aliis vix negari potest, e. gr. in
membris jam primi versus Hymni in S. Patricium, cujus prius
esse debet prioris scbematis, ne major accentus ponatur in sylla-
bis formativis aliquibus :
Genair pdtraic i nemthiir.
Secundum autem nonnisi secundi esse potest, quia majori ac-
centu in syllabis principalibus, non formativis, posito nonnisi ita
prodit :
ished adfet iscelaib.
An germanicus proferendi modus concedetur in hoc bibcr-
nico versu frequentiore ceteris et aequali fere germanico solito
versui, ita ut sint in quovis membro duae tantum syllabae accen-
tus praedominantis ? Et ut possit pronuntiari :
Genair pdtraic i nemthur || isJied adfet iscelaib.
Debet addi his, animadverti interdum duas syllabas minoris
accentus, e. gr. articulum vel particulam duarum syllabarum, vel
etiam nomina vocalis brevis radicalis, positas loco unius syllabae
minoris accentus, ut voces dona, acns,fru in his Benedictionis
Hiberniae locis :
abreo oir dona deseb.
acus bith benndch firu muman.
Apud Hibernos vetustos et Cambros constructio poeticae
orationis, ratione non habita quorundum quae sunt propria bis
vel illis, in genere est eadem. Facile inde statui poterit, cum mo-
rum priscorum scmper tenacissimi fuerint celtici populi, etiam
apud veteres Druidas et Bardos gallicos carminum constructionem
non fuisse diversam. Horum quidcm omnino nihil superest : sed
58 '

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence