Skip to main content

‹‹‹ prev (38)

(40) next ›››

(39)
PRAEFATIO. XXXIII
(ut in prima pagina utriusque codicis asserit vetusta nia-
nus) , multo parciores exliibet glossas acl textum gramma-
tici et in parte tantum codicis ab initio usque ad 64' ; a
04'' usque ad 103 nulla amplius obvia est. In parte una
glossarum congruit cum Prisciano Sancti Galli , ut pos-
sit videri oriundus ab eo et esse recentioris aetatis , in
parte altera tamen est sui ipsius arbitrii et ofFert adnota-
tiones, quas nescit codex Sancti Galli.
6. Codex Sancti Galli n. 1395, continens fragmen-
torum e codicibus vetustis collectionem factam ab Ilde-
fonso ab Arx bibliotliecae praefecto, in tomi II folio 419
ofFert incantationum formulas hibernicas, quae in capite
de constructione poetica typis expressae sunt (p. 926),
significatae in hoc opere Incant. Sg.
7. Codex civitatis Camaracensis distinctus n. 619, \
cui insunt Canones hibernici concilii a. 684, in uno solo \
loco in medio libro servat sermonis hibernici de abnega-
tione fragmentum intermixtum sententiis latinis. Con-
stat de aetate codicis ; finit enim his verbis : "qui dicunt
mihi euge euge. Expl. liber canonum quem domnus
Albericus episcopus urbis Camaracinsium et Adrabatin-
sium fieri rogavitDeo gratias Amen." Praefuit episcopus
Albericus ab a. 763 usque ad a. 790 circiter. IjOcus jam
typis impressus est apud Pertzium, in operis inscripti
"Archiv d. Gesellsch. fur altere deutsche Geschiclits-
kunde" t. 8, p. 432. 433, ubi tamen Bethmannus, qui
codices Camaracenses a. 1841 lustravit, scripturam ejus
codicis malit putare esse saeculi noni. Post eum 0'Dono-
vanus (Gramm. hibern. Introd. LIII) secundum imitatio-
nem publicatam a C. P. Cooper, secretario societatis eden-
dis anglicae historiae monumentis, Cj[uam ego non vidi,
codicem item saeculo octavo vindicat. In manibus meis
est imitatio in charta pellucida, quam debeo Monio, Y.
Cl., cui eandem obtulit Warnkonig, Lovanii quondam

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence