‹‹‹ prev (108) Page 55Page 55

(110) next ››› Page 57Page 57

(109) Page 56 -
56
THE CHARTERS OF
Insulasancticolumbe ordinis sancti Augustini Dunkeldensis
diocesis in quo divino estis obsequio mancipati cum omni¬
bus bonis que impresentiarum rationabiliter possidetis aut
infuturum iustis modis prestante Domino poteritis adipisci
sub beat! Petri protectione suscipimus atque nostra speci-
aliter autem de Fithil Dolar Abirdour Dalgethy Ochirtule
Rossyfe et Beth parochiales ecclesias dicte diocesis cum
earum pertinentiis dicto vestro Monasterio canonice unitas
necnon decimas terras domos ortos pensiones annuos
census et alia bona vestra omnesque libertates et immuni-
tates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus sive
per privilegia vel alias indulgentias vobis et prefato vestro
Monasterio concessas necnon libertates et exemptiones
secularium exactionum a Regibus et Principibus ac aliis
Christifidelibus rationabiliter vobis indultas sicut eas iuste
et pacifice obtinetis vobis et per vos eidem Monasterio
auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti
patrocinio communimus. Salva in predictis moderatione
Concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
paginam noster susceptionis confirmationis et communi-
tionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis
autem hoc attemptare presumpserit indignationem omni-
potentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius
se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum
Petrum iij kl. Martij Pontificatus nostri Anno quarto.
Arnoldus
R. de Valentia.
L
1 February, 1434/5.
In Christi nomine Amen Per hoc presens publicum
instrumentum cunctis pateat evidenter quod Anno ab
incarnatione eiusdem millesimo ccccmo xxxiiij mensis
Februarij die primo indictione xiij pontificatus sanctissimi
in Christo patris ac domini nostri Domini Eugenij divina
providencia pape quarti Anno quinto In mei notarij publici
et testium subscriptorum presencia personaliter consti-
tutus venerabilis pater dominus Walterus Abbas Sancti-
columbe insinuavit sive exposuit domino Johanni Forester

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence