‹‹‹ prev (81) Page 28Page 28

(83) next ››› Page 30Page 30

(82) Page 29 -
THE ABBEY OF INCHCOLM
29
fecerunt et omnia instrumenta que de dicta terra habent
pro me et heredibus meis imperpetuum Ratificavi et hoc
presenti scripto meo confirmavi. Recipiendo pro toto iure
meo competente et imposterum competituro propter bonum
pacis a dictis abbate et conventu Quadraginta marcas
argenti Quas fateor mihi in pecunia numerata plenarie
fuisse solutas Et ad istam concessionem et quietam clama-
tionem imperpetuum observandam Sigillum venerabilis
patris dicti Robert! Dei gratia Dunkeldensis episcopi una
cum sigillo meo presenti scripto est appensum.
XXX
16 May, 1277.
Anno gratie Millesimo Ducentesimo septuagesimo Sep-
timo Ad Penthecosten facta est hec conventio inter
Dominum Willelmum Dei gratia Abbatem de Insula Sancti
Columbe et eiusdem loci conventum ex parte una et
Thomam de Sancto Philiberto ex altera videlicet quod
dictus Thomas et heredes sui dabunt singulis annis pre-
dictis Abbati et conventui et successoribus suis imper¬
petuum pro multura terre de Cullelaw et aliarum terrarum
in tenemento de Abirdoure quas habuit ex dono Ricardi
Sward die quo ista compositio facta fuit Quatuordecim
solidos argenti ad duos anni terminos videlicet septem
solidos ad festum Sancti Martini in hieme Et septem
solidos ad Penthecosten Recipiendos sine aliqua dilatione
per manus illorum qui dictam terram pro tempore tenuerint.
Et si contigerit quod dictos denarios infra octavas pre-
dictorum terminorum non soluerint predictus Thomas pro
se et heredibus suis concessit predictis Abbati et conventui
et eorum ballivis licentiam et potestatem namos quos-
cunque poterint et voluerint pro voluntate sua in dictis
terris capere nulli omnino per aliquam legem replegiandos
vel liberandos Donee de dictorum denariorum solutione
dictis abbati et conventui plene fuerit satisfactum. Pro
hac autem conventione et concessione predicti Abbas et
conventus pro se et successoribus suis imperpetuum
quietum clamaverunt prefato Thome et heredibus suis

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence