‹‹‹ prev (54) [Page 1][Page 1]Charters

(56) next ››› Page 3Page 3

(55) Page 2 -
2
THE CHARTERS OF
eiusque fratribus presentibus quam futuris canonicam
vitam professis imperpetuum religiosam vitam eligentibus
apostolicum convenit adesse presidium ne forte cuiuslibet
temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur
quod absit sacre religionis infringat. Eapropter dilecti
in domino filii vestris iustis postulationibus clementer
annuimus et prefatam ecclesiam Sancti Columbe de Insula
in qua divino mancipati estis obsequio Sub beati Petri
et nostra protectione suscipimus et presentis Scripti
previlegio communimus. In primis siquidem statuentes
ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini
regulam in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur
perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur
propterea quascunque possessiones quecunque bona eadem
ecclesia in presentiam iuste et canonice possidet aut in
futurum concessione pontificum largitione regum vel
principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante
domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus
et illibata permaneant. In quibus bee propriis duximus
exprimenda vocabulis : locum ipsum in quo prefata
ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam
de Abirdoure cum pertinentiis suis, Ecclesiam de Dalgathin
cum pertinentiis suis, Ecclesiam de Rossive cum tota terra
quam bone memorie Ricardus Dunkeldensis quondam
episcopus eidem ecclesie de Insula in prefata villa in
perpetuam elemosinam dedit et autentico script© suo
confirmavit / et Ecclesiam de Ochtertuly cum duabus
bovatis terre, capellam de Beth cum pertinentiis suis,
Kynmuchin per suas rectas divisas, Ambas Kincarnas,
Inferiorem scilicet et superiorem, Kyllori, Glasmonth,
sicut carta prefati episcopi Ricardi confirmavit, Dimidiam
carucatam terre iuxta ecclesiam Sancti Melini cum ipsa
capella, Buthedlach per rectas suas divisas, Quicquid iuris
habetis in Donybressell / In Laodonia Lanyne minorem
iuxta Lanine comitis / duos toftos in Caramonde man
propinquiores, unum toftum in Edynburgh / Duos in
Hedingtona / Duas bovatas terre in Midiltona, Quatuor
marcas de molendinis de Caramunde, tres solidos de Cragin,
unam marcam de KyncarnyneWaldevi sicut eius carta vobis

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence