‹‹‹ prev (582) Page 435Page 435

(584) next ››› Page 437Page 437

(583) Page 436 -
436
PREFACES
[appendix II.
ore haberis predicaris. Aquila summi dei paulus apostolus sobrietatem,
prudentiam, continentianij sanetitatenij sanamque doctrinam in archi-
praesule prsedicat quae omnia & longe maiora in te uno affatim redundare
meridiana luce clarius conspiciuntur. Pauperibus delphicus es gladius
omnibus, tuam insignem mansuetudinem chameleontis instar ac com-
modam exhibes. Teque non solum stemmata in illud honoris cacumen
erexere, sed sacra religio doctrinse maritata & mens sacrarum adapalibus
doctrinarum saginis pinguescens quae effecerunt ut patriae parens &
ecclesiae nomenclator britannicae dicaris iure & quidem optimo. Perge
igitur perge & sinuosi pectoris archivis mystica haec recondas tragemata,
reconditaque omni poscenti rationem de ea quae in te est fide spe &
charitate hubertim effunde. Quandoquidem in non vulgar! laude habentur
Alexander Macedonius &Romanusquod iUe homeri rapsodias, iste andinum
poema sicutiCyripediam affricanus & yvo britonumconfessorbibliaecanoues
pulvino supposuerunt. In vero longe huberiores commendationis titulos &
spolia ampla referes si ut ccepisti cum sapientissima abigail & pulcherrima
rachel tua in dies magis atque magis incalescant pectora. Porro si ociari
velis delectabit domi, si rusticaberis peregrinabitur tecum haec sponsa
innumeros degustaturus ccelestium charismatum lectulos, modo ipsam sin-
cipitis capillo comprehenderis. Verum enim vero (quarumtrium charitum
penicilli mortales omneis beneficia recognoscere debere satis superque
effectim demonstrarunt due nempe connexe primam insequebantur porri-
gentive unum duo reddebant aurea poma) ideo tuae sanctissimae paternitati
quam obnixissime obstrigilatus bos commentarios non calabrij hospitis
munera devoveo quos clara (ut assoles) suscipias fronte eisque contra
blaterones murus ahenus existas. Epaminundas exercitum sine duce
cernens video (inquit) belluam sine capite, sic sine tuo numine & auspitio
nostra haec tantilla editio investis & acephala exiret in proscenium. Vale.
Raptim exaratum in Academia glasguensi, x. cal. Decemb. Anno a
virgineo partu. ccccc. xviii. supra millesimum.
[In Secundum Sent., 1519.]
Joannes Maior magistris nostris Natali Bede et Petro tempete:
collegii Montisacuti vigilantissimis primariis salutem dicit.
Reliquit memoratu dignum portius ille Latho [Porcius Latro] censorius
non minus ocii quam negotii reddendam esse rationem. Qua percelebri
sententia admonet nos ipsa litterarum ocia nervis anhelis amplecti, ex
quibus uberior emanat fructus quam ex tumultuosis temporalium rerum
occupationibus. Quid enim excogitari possit litteraria quiete iucundius ?
quid suavissima scripturarum amenitate dulcius ? qua corporei recreantur
spiritus et ieiune mortalium mentes pascuntur. Tibi ilia animi operatic
secundum virtutem in vita perfecta consistit: ubi summa ilia ociandi
voluptas reperitur, quam plerisque ut gratissimo scientise fruerentur
oblectamento expetierunt. Ergo itaque preclarum Lathonis secutus

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence