‹‹‹ prev (317) Page 304Page 304

(319) next ››› Page 306Page 306

(318) Page 305 -
MISCELLANEOUS CHARTERS, 1165-1300
(1)
Charter by King William the Lion to the Nuns of
Manuel of the land in Manuel which King Malcolm,
his brother, gave to them, 1165-1171. (Original in
1860 'penes Mr. Robert Haldane, W.S.)
W[illelmus] Rex Scottorum episcopis abbatibus comiti-
bus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris prepositis
et omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et
laicis Francis et Anglis Scottis et Galweiensibus salutem:
Sciant presentes et posteri me concessisse et hac carta mea
confirmasse Deo et monialibus apud Manuel manentibus
et Deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam
terram illam in Manuel quam rex Mfalcolmus] frater meus
eis dedit cum omnibus iustis pertinenciis suis et per rectas
diuisas suas sicut G. de Maleville et Thore filius Swani et
alii probi homines mei illam eis perambulauerunt cum
communi pastura et cum aisiamentis nemoris de materie
et claustura et focali quantum ad proprios usus suos eis
opus fuerit et ex dono Walteri Corbet decimam molendini
de Jhetham sicut carta eius testatur et ex dono Rawenild
de Jetham unam maisuram in Rokesburgo sicut cirografum
eius testatur : Yolo itaque et precipio lirmiter ut predicte
moniales terras et teneuras prenominatas habeant et
teneant ita libere et quiete plenarie et honorifice sicut
aliqua elemosina in tota terra mea liberius et quiecius
plenius melius et honorificencius tenetur; et prohibeo
firmiter ne quis eis aut alicui suorum infra diuisas terrarum
suarum in aliquo forisfaciat super meam plenariam foris-
facturam. Testibus A. comitissa matre mea Nicholao
cancellario Ricardo de Moreuille constabulario Waltero

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence