‹‹‹ prev (48) Page 37Page 37

(50) next ››› Page 39Page 39

(49) Page 38 -
38
MISCELLANY XII
27. Item quia ipsi Vallicos pertotum, et Ybemicos quibus possunt, [37r] ita
inhumaniter et seruiliter tractant quod iam Vallicorum nomen et nobilitas in
toto euanuerit, cum non sit aliquis de gente ilia vel populo secularis dominus
vel prelatus, et idem de Ybemicis prout possunt subtiliter suo more faciant,
presumitur quod nos inhumanius et crudelius tractarent, quos senserunt1
hactenus grauius aduersantes et de quibus vix secures se fore putabunt, quam-
diu vnus de nobis supererit ex inimicitia ab olim radicata. Et sicut2 nos pro
modulo nostro capitibus Scoticis et stolidis initentes repulsam vel vilipen-
sionem3 ineditam reputabimus, maximam et vindictam volimus, etiam si mori
oporteat, cum puerum cuius ad fletum dependent labia ad plorandum facile sit
mouere. Et ideo, dum licet, videtur cautius abstinere, cum melius [sit] viam
Domini non agnoscere quam post agnitam retroire.
28. Item cum banniti terras suas non rehabeant, semper erit remanens
seminarium discordie inter ipsos et nostrates qui ipsas terras habebunt. Et, cum
banniti sint veresimiliter specialiores futuri apud principem, sequitur quod, vel
subtili ingenio vel premeditata malitia, ipsi occupantes spoliabuntur terris ipsis
ex causa satis leui, presertim cum rex Anglic promittat eis bannitis remunera-
tionem pro ipsis terris. Et, vt referunt experti sequentes curiam Anglic, tales
promotiones longas et difficiles tractus habent, ymmo communiter respondet
rex Anglic talia petentibus, quod prius habet filiis propriis prouidere, quia
ordinata caritas incipit a seipso. Et cum ipsis ad votum per suas terras in Scotia
poterit satisfieri, non est herreticum sapere regem Anglic et suum consilium
occasiones querere faciendo, tamen de non causa, vt nostrates morti etiam turpi
condempnentur, vt alii rehabeant quod est suum.
29. Item quia cum ipse promittat seruare et non revocare donationes regis
Roberti et David et custumam lane ad sex solidos et octo denarios pro sacco4

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence