Series 3 > Highland papers

(209) Page 182

‹‹‹ prev (208) Page 181Page 181

(210) next ››› Page 183Page 183

(209) Page 182 -
182
VATICAN TRANSCRIPTS
ac animarum dictorum parrochianorum perditionem per-
niciosum quoque exemplum et scandalum plurimorum :
Nos igitur attendentes quod veris existentibus supradictis
Johannes prefatus vicaria predicta quam obtinet reddidit
se indignum ac volentes eidem Moricio premissorum
meritorum suorum intuitu gratiam facere specialem ipsum
Moricium a quibusvis excommunicationis suspensionis et
interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis censuris et penis
in eum qua vis occasione vel causa quomodolibet latis
inflictis seu promulgatis quibus forsan ligatus existit
auctoritate apostolica ad effectum presentium dumtaxat
consequendum harum serie absolventes et absolutum fore
censentes discretioni vestre per apostolica scripta manda¬
mus quatenus vos vel duo aut unus vestrum si dictus
Moricius eundem Johannem super premissis vobis relatis
coram vobis accusare seque in forma juris inscribere
voluerit postquam ilium accusaverit et se inscripserit ut
prefertur vocatis dicto Johanne et aliis qui fuerint evoc-
andi de eisdem relatis inquiratis auctoritate nostra dili-
gentius veritatem et si per inquisitionem hujusmodi ea
inveneritis veritate subniti eundem Johannem vicaria
predicta eadem auctoritate similiter privetis et amoveatis
realiter ab eadem prout de jure fuerit faciendum : Et
nichilominus si privationem et amocionem hujusmodi per
vos vigore presencium fieri contigerit ut prefertur vicariam
predictam cujus fructus redditus et proventus decern
librorum sterlingorum secundum communem extiniationem
valorem annuum ut ipse Moricius asserit non excedunt sive
per privationem et amocionem hujusmodi tunc sive alias
quovismodo aut ex alterius cujuscumque persona seu per
liberam resignationem dicti Johannis aut cujuscumque
alterius de ilia extra Romanam curiam etiam coram notario
publico et testibus sponte factam aut constitutionem
felicis recordationis Johannis Pape xxii. predecessoris
nostri que incipit Execrabilis vacet etiam si tanto tempore
vacaverit quod ejus collatio juxta Lateranensis statuta
Concilii ad sedem apostolicam legitime devoluta ipsaque
vicaria dispositione apostolice specialiter reservata existat
et super ea inter aliquos lis cujus statum presentibus haberi

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence