Series 3 > Highland papers

(204) Page 177

‹‹‹ prev (203) Page 176Page 176

(205) next ››› Page 178Page 178

(204) Page 177 -
VATICAN TRANSCRIPTS
177
diocesis que tunc vacare sperabatur per assecutionem paci-
ficam rectorie parrochialis ecclesie Sancti Columbe in
Glasred 1 dicte diocesis per devotum vestrum Nigellum
Colini Cambel archidiaconum Ergadiensem 2 dictam vicar-
iam obtinentem fiendam volens et intendens ut premittitur
provideri ac secum ut vicariam predictam si sibi conferretur
una cum dicta rectoria ecclesie Sancti Molrvue recipere et
retinere valeret cum certis non obstantibus et clausulis in
quadam supplicatione super inde confecta expressis miseri-
corditer dispensare prout in eadem supplicatione plenius
continetur Sanctitas vestra supplicationem ipsam gratiose
signavit in hec verba Fiat ad triennium. Verum pater
sancte huiusmodi signatura ad omnia in dicta supplicacione
petita minime videtur sufficere. Supplicat igitur sanctitati
vestre dictus Celestinus qui per longinqua viarum itinera
ad Romanam curiam veniendo maxima dampna variaque
sui corporis pericula ac rerum et bonorum suorum spolium
passus est quatenus attento quod dicta rectoria Sancti
Molrvue modici annul valoris existit idemque Celestinus
parum aut nichil exinde importatum recipit fuitque et
adhuc est in illis partibus consuetum quod peregrinis et
quibuscumque aliis ad easdem partes declinantibus cibus
et potus gratis largitur ad que supportanda et facienda
dicte rectorie Sancti Molrvue fructus redditus et proventus
minime et nullatenus sufficiunt et eciam quod in dictis
partibus quasi nullum est beneficium dicte rectorie Sancti
Molrvue compatibile cum quasi omnia earundem parcium
beneficia aut parrochiales ecclesie aut alias curata existant
litteras super dicta supplicacione conficiendas in cancellaria
eiusdem sanctitatis perinde expediri mandere dignemini
1 This is the very ancient cfmrch (now roofless) of Killinenir on Loch Awe,
near Ford. Vide Highland Papers, vol. ii. p. 199, n. 2.
2 Nigel, son of Colin Campbell. His identity is not quite certain. The
Duke of Argyll suggests that he may be either (1) a son of Colin 1st of
Ardkinglass, who was a younger son of Sir Colin ‘ longatach ’ of Lochow ; or
(2) Dugall Campbell, Dean of Argyll, a natural son of Colin longatach by a
daughter of the Abbot Mac Allister, who is sometimes in old genealogies also
called Niall {Scots Peerage, vol. i. p. 329), and was the progenitor of the houses of
Kilmartin and Auchinellan. But this latter identification hardly seems consistent
with the statement that he was ‘ de nobili genere ex utroque parente procreato,’
and in an ecclesiastical writ a dean would hardly be described as Archidiaconus.
M

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence