‹‹‹ prev (556) Page 407Page 407

(558) next ››› Page 409Page 409

(557) Page 408 -
408 PAPAL NEGOTIATIONS WITH MARY
Rogerio Tritonio
[i] Postremo Vincentius, omnibus quae ad munus illud
obeundum necessaria videbantur mandatis a Summo Pontifice
accept)'s, longum iter sub ipso ferventis Caniculae aestu ingressus
est, ac me licet admodum tunc adolescentem, vixque ullo adhuc
rerum usu instructum, qui sibi ab epistolis essem secum adduxit.
[2] Cum primum Lutetiam venimus, Archiepiscopus Glas-
guensis Reginae, cuius Oratorem in Gallia agebat, litteras
reddit. Hisce majorem in modum optare prae se ferebat Regina
ut quam primum Nuntius Apostolicus in Scotiam traijceret
neque enim dubitabat, quin prudentissimis eius consiliis,
autoritateque nixa turn Religionem Catholicam protegere,
turn Regni incolumitati securitatique prospicere .et consulere
aliquando posset, efflagitabat tamen, ut tantisper profectionem
suam in Scotiam differret, dum alteras ab ea literas acciperet.
Nam se interim curaturam ut, quoad fieri posset, recentis
seditionis reliquiis e medio sublatis, tutior ipsi postmodum ac
debita cum dignitate illuc pateret aditus. [3] Ad haec re-
spondens Vincentius Reginam efficacibus rationibus hortari,
excitare, atque etiam inflammare, ut pro Religione Catholica
in illo Regno restituenda tuendaque pristinam animi magni-
tudinem in Jesu Christo Saluatore conservaret, unaque pro
comperto haberet, sibi et aeternum Dei numen perpetuo
afFuturum, et integerrimo Dei ipsius Vicario in primis curae
futurum, ut singulis quibusque temporibus sanctum vereque
regium studium suum amplexaretur summoque fauore pro-
sequeretur. [4] Quo autem revera Reginae constitutum
auxilium afferret, summam ei quatuor mille aureorum e viginti
illis millibus a Summo Pontifice in banc rem decretis statim
soluendam curavit. [5] Cum vero Reginam nonnullis de
rebus, quae tuto litteris committi non poterant, admonitam
vellet, Edmundum Hayum, natione Scotum Sodalitatis Jesu,
solertem perspicacemque virum, in Scotiam misit: qui postea
facile et Reginae ipsius et Aulicorum omnium intimos sensus
rimari potuit. [6] Compertum quidem est, Reginam si con-
silijs, quae illi a Vincentio prudentiae fidelitatisque plena
dabantur, usa fuisset, tot graves aerumnas, in quas misere
incidit, euitare procul dubio potuisse; nam si, quod ei praeter

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence