‹‹‹ prev (330) Page 181Page 181

(332) next ››› Page 183Page 183

(331) Page 182 -
182 PAPAL NEGOTIATIONS WITH MARY [13 JUNE
avertere abs te et reliquis fratribus istius regni episcopis.
Longe quidem absumus a vobis corpore, sed spiritu et mente
vobiscum sumus; caritas enim conjungit quos maris et terrarum
intervalla disjungunt. Noti sunt nobis labores quos pro
religione Catholica suffers; noti angores et merores tui, qui
nos quoque angunt et excruciant. Cum enim unum membrum
patitur reliqua quoque membra simul patiantur necesse est.
Hortamur autem, dilectissime frater, ut tempus tuae probationis
agnoscens fortiter et patienter feras quicquid Deus permittit,
et ad custodiam commissi tibi gregis intentiore quam unquam
antea cura vigiles, animam tuam in patientia possessurus, et
fidelis operae praemium bonis et fidelibus servis a Domino
propositum accepturus. Non deseret Is te sperantem in se
et confidentem, nec supra id quod poteris tentari patietur,
sed faciet cum tentatione proventum. Non obscurum illud
Ejus misericordiae signum habuisse videmur quod Concilium
tanta tamque admirabili concordia praeter spem atque expecta-
tionem multorum peractum fuit; cujus sancta salutariaque
decreta confidimus non modo ad illustrandam Catholicae fidei
veritatem, sed etiam ad multorum, qui decepti ab haereticis
fuerant, illuminanda corda et sanandas mentes vim esse maxi-
mam habitura, praesertim si ea quae ad reformationem morum
pertinent ad effectum adducta fuerint, sicuti quidem et ea nos
servare instituimus, et ab aliis servanda esse decrevimus. Ut
enim abusus, qui tantopere creverant, magna ex parte tot et
tantarum haeresum causam fuisse non dubium est, ita si sublati
fuerint, magnum id horum malorum remedium futurum esse
sperandum est.
Credimus jam exemplaria ipsius Concilii Decretorum in istas
partes perlata fuisse, nonnulla tamen dilecto huic quoque filio,
cui has litteras dedimus, dari jussimus, ut unum ex eis ad te
afferat sive mittat; fraternitatemque tuam hortamur ut ipsum
Concilium et decreta ejus omnia suscipiendo, in regno isto
quam diligentissime fieri poterit et serves ipse et a suffraganeis
tuis servanda cures; hoc enim summum illud auxilium est
tandiu a piis omnibus expetitum, quo Catholica religio con-
servari ac defendi, et haereticae pravitatis pestis reprimi possit,
nempe si quae tarn pie et salutariter in ipso fuerunt Concilio
decreta et constituta, serventur; si quid vero a nobis petitum

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence