‹‹‹ prev (149) Page 112Page 112

(151) next ››› Page 114Page 114

(150) Page 113 -
PAPERS RELATING TO THE MEARNS 113
Mowat Petro Duncan ac eorum cuilibet coniunctim et
diuisim balliuis meis in hac parte specialiter constitutis
salutem. Quia mihi ac nobili et potenti domino charissi-
moque meo patri Georgio Comiti Errolie ac liberetenemen-
tario eiusdem per authentica documenta nobis desuper
ostensa clare constat quod quondam Andreas Hay de
Vry auus Willielmi Hay nunc de Vry latoris presentium
obiit ultimo vestitus et sasitus ut de feodo ad fidem et
pacem quondam supremi domini nostri regis Jacobi quinti
Scotorum regis bone memorie cuius anime propicietur
deus de omnibus et singulis terris de Vry cum molendino
earundem Rothelook Fyndlawistoun Balnageth Carntoun
Glichnoch Monquhoich Rothnoth Airtherechy Magra cum
molendino de Colly cum pertinentiis et cum annual! de
Logy ac etiam cum viginti solidis annuatim percipiendis
de duabus Mownqualys pro quibus inhabitatores dictarum
villarum libere molent ad molendinum de Colly soluendo
tantam multuram quantam soluerunt temporibus retro-
actis et exercendo se ad reformationem lapidis ligni et aque
ad predictum molendinum pertinentem et cum annuali
quatuor solidorum de quodam crofto jacente infra villam
de Colly baroniam eiusdem et vicecomitatum de Kincardin
et quod dictus Willielmus Hay de Vry lator presentium
est legitimus et propinquior heres eiusdem quondam
Andree sui aui de omnibus et singulis terris molendinis et
annuis redditibus suprascriptis cum pertinentiis Et quod
est legitime etatis et quod dicte terre molendina et annui
redditus prescripti cum pertinentiis tenentur de me tan-
quam domino superiore earundem in capite Vobis igitur
et vestrum cuilibet coniunctim et diuisim cum consensu et
assensu prefati mei charissimi patris liberetenementarii
antedicti precipio et firmiter mando quatenus visis pre-
sentibus indilate dicto Willielmo Hay vel suo certo
actornato latori presentium statum sasinam hereditariam
ac possessionem realem actualem et corporalem omnium
et singularum terrarum molendinorum et annuorum
reddituum suprascriptorum cum pertinentiis per terre et
lapidis fundi earundem ac nonnullorum denariorum ut
moris est traditionem secundum tenorem antiqui infeo-
H

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence