Skip to main content

‹‹‹ prev (80) Page 62Page 62

(82) next ››› Page 64Page 64

(81) Page 63 -
EPISCOPORUM VIT.E. 63
abbatiam Dryburgensem commendatione adeptus. Fuuctus est is
multis legationibus, regiun jussu atque Scotorum magistratuum, ad
varios principes, varia regna, variasque civitates, quibus iusigne
nomen est adeptus. Henricus Spitalius, haud vulgaris doctrina; : is
adolescentes, priusquam altiores peteret disciplinas, quosdam exacta
diligentia nobiscum in philosophia erudivit, "Wilhehui nostri cog-
uatus, et ob hoc multo nobis carior. Arthurus Boetius, mihi ger-
manus, in pontificio jure doctor, in civico (ut dicunt) licentiatus,
vir multaj doctrinse, plus literarum indies consecuturus, quod stu-
dium ei permauet animo indefesso, nobiscum jura pie et scite pro-
fitetur. Est in eo vis et gravitas eloquendi, a vulgari genere pUiri-
nuuu abhorrens. AlexanderGallovidianus, in canonico jure eruditus,
nunc Kynkeldensis rector, aliquot annos ante Wilhelmi nostri exi-
tum tanti apud eum habitus, ut pene nuUa pontificii negotia illius
sine ductu agerentur. Joannes Lyndesayus et Alexander Lauren-
tius, inter clarissimos jurisperitos jure numerandi : quoriim Joannes
se qualis futurus erat pra^stare non potuit, florente setate fato ab-
sumptus ; Alexander, spretis vanis (ne dicam insanis) mundi gaudiis,
paucos abhinc dies sacrum praedicatorum ordinem ingressus, pio
eoi-um instituto perpetuo sese addixit. David Menzes, sacrarum
literarura cultor, concionibus plurimum valens ; in quo viro non
tam eruditio, quam virtus morumque gravitas omnibus est perspecta.
Joannes Grysonius, Robertus Insulanus, et Alexander Aulicus, prse-
dicatorii instituti viri, theologi spectabiles scientia et pietate. Joannes
Adaraus, sacraj theologiae professor, pietate insigni atque eruditione ;
primus qui Aberdonise magisterii fastigium ea in facultate est adep-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence