Skip to main content

‹‹‹ prev (75) Page 57Page 57

(77) next ››› Page 59Page 59

(76) Page 58 -
58 ABERDONENSIUM
gratus. Neque hsec diu continuata cura omnibus gratia, rei cui-
quam praeterquam admirandie virtuti jure tribuenda. Mendi-
catus enim favor unius hominis improbitati junctus esse potest ;
constans vero et perseverans benevolentia cura multis (qualis erat
^Vilhehni) nec paratur sine excellenti virtute, nec parta conservatur.
Mox, ut omnia erant tranquilla, sedatis bellis et intestinis et exteris,
Wilhelmus ad patrise ornamentum est conversus. Scotorum enim
regnum in tres partes scinditiu* : harum septentrionariara, ut com-
modum patriae afferret atque decus, surapsit decorandam ; Aberdoniae
studiorum bonorum gymnasium condidit generale, ubi omni genere
disciplinae eruditi profiterentur. Jampridera in reliquis partibus
scholse fuerant institutae universales ; altera Glasguensis, 'Wllhehno
Dursdeir episcopo auctore ; altera, literis et eruditione percelebris,
Sancti Andreae, Henrici Wardlaw, loci antistitis, opera et impensis :
ubi viros prsecipua docti-ina vidimus insignes, Robertum Kethura,
Joannera Liestonura, Hugonem Spensura, Andreara Rusalium,
Thomara Ramusium, Alanum Meldrura, sacrarum literarum pro-
fessores, eruditos admodum, Wilhelraura Gundum, Joannem Annan-
dias viros spectatse doctrinae, qui, tametsi hactenus raaglsterii in
theologicis renuerunt fastigiura, de se modestius sentientes, docto-
ribus taraen eos nerao dixerit eruditione inferiores. Vidimus inuu-
meros quoque alios, sacram theologiam, veneranda jura, aut phi-
losophiam profitentes. Horum aliqui saecularis (ut dicunt) instituti :
alii divi Augustini, Benedicti, Francisci, Dorainicive ordinis viri.
Prodiere hoc ex gymnasio, posteaquara habuit initiura, insigni
doctrina viri complures, qui eruditione et morum probitate Scoto-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence