Skip to main content

‹‹‹ prev (129)

(131) next ›››

(130)
30 CHARTERS AND MISCELLANEOUS WRITS [1473-
Maii die vicesima, indiotione quinta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini,
doraini nostri Sixti diuina prouidentia Pape quarti anno primo : In mei notarii publici et
testium subscriptorum presencia personaliter constitutus nobilis vir, Jacobus Hay, dominus
baronie de Nauchtan ac proprietatis terrarum de Wormet, vt ipse asseruit, cum pertinenciis,
iacentium in dicta baronia infra vicecomitatum de Fyff, accessit ad dictas terras de Wormet
debatabiles inter ipsurn Jacobum et Elizabeth sororem suam, sponsam Joliannis Heryng : Et
ibidem recitauit, qualiter in certo die sibi limitato per literas summonicionis regias comparuit
coram consulibus supremi domini Regis, apud Edinburgh, vbi acticatum erat in quodam acto
per dictos dominos consules quod dicte terre essent recognite per supremum dominum
nostrum Regem in manibus eius, usque ad decimam quintam diem mensis Junii proxime et
immediate sequentis : Et quia prefate terre de Wormet, vt ipse Jacobus asseruit, non erant
recognite die date presentis instrumenti per supremum dominum nostrum Regem, nee per
aliquem officiarium nomine suo, qui dies erat post terminum Pentecostes vltimo elapsum,
licebat sibi namare et voluit distringere pro firmis dictarum terrarum cum pertinenciis,
tanquam pro firmis propriarum terrarum ; que firma extendebat ad sex marcas vsualis
monete regni Scocie : Et incontinenter fecit quatuor vicinos accedere vbi certi boues erant in
dicto campo pastorantes et, ipsis vicinis iuratis, magno juramento mediante, fecit eos appre-
ciare sex boues pro firma earundem, modo quo bona mobilia vsitantur appreciari in regno
Scocie rjro firmis : Qui vicini appreciarunt quatuor eorundern bouum pro sex marcis, quos
prefatus Jacobus reliquit super fundum tauquam propria bona pastoranda in propriis terris :
Super quibus omnibus et singulis prefatus Jacobus a me notario publico subscripto sibi fieri
peciit publicum instrumentum. Acta erant hec super fundum dictarum terrarum de Wormet,
sub anno, mense, die, indictione, et pontificatu predictis ; presentibus ibidem nobilibus et
discretis viris, Johanne Wemis, Georgeo Narin, Alexandro Wemis, Georgeo Lessal, et
Johanne Bel, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Dauid Logy, presbiter Brechinensis diocesis, publicus auctoritate imperiali ac
regali notarius, quia predictis omnibus et singulis [etc.].
38. Charter by Marjory Ltjde, Lady of half the barony of Freuchie, to Patrick Grant,
of the lands of Achinarrow and others. 28th July 1473.
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris, Marioria Lude domina de dimedia parte baronie
de Fruchue, salutem in Domino sempiternam : Sciatis me in mea viduitate ac magna et
vrgenti necessitate, ad sustentacionem vite mee, non vi aut metu ductam, nee errore lapsam,
neque compulsam uel choactam, sed mea mera et spontanea voluntate, vtilitate mea in hac
parte vndique preuisa, appensata et diligenter considerata, impignorasse, et in vadium
dimisisse, necnon presenti carta mea impignorare ac in vadium dimittere Patricio Grante

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence