Skip to main content

‹‹‹ prev (123)

(125) next ›››

(124)
24 CHARTERS AND MISCELLANEOUS WRITS [1464.
circumspectis viris, viz. : Eoberto de Innes et Villelmo de Cald . . . , militibus ; Thoma de
Ogilby et Jacobo de Innes, scutiferis, cum multis aliis testibus ad premissa vocatis speeialiter
et rogatis.
Et ego Thomas Graunt, presbyter Morauiensis diocesis, in decretis bacallarius, et
[publicus] auctoritate imperiali notarius, quia premissis omnibus et singulis [etc.,
in forma communi].
31. Instrument on the Assignation by David Stewart, Bishop of Moray, to Alexander
Keyr Mackintosh, of the lands of Eothiemurchus. 24th September 1464.
In Dei nomine amen : Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter
quod anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, mensis vero Septembris
die vicesimo quarto, indictione duodecima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini
nostri domini Pii diuina disponenti clemencia Pape secundi, anno septimo ; in mei notarii
publici et testium infrascrrptorum presencia, personaliter constitutes reuerendus in Christo
pater et dominus meus, dominus Dauid Dei et apostolice sedis gracia episcopus Morauiensis
de communi et vnanimi consensu capituli sui, vt asseruit, omnes et singulas illas terras de
Eathamurhous cum suis vniuersis pertinenciis alias per Alexandrum Keyre Makynthoschey
in manibus suis pure et simpliciter resignatas, prelibato Alexandra et heredibus suis,
secundum tenorem certi instrumenti, condiciones et appunctuaciones super predictis terris
inter prefatum reuerendum in Christo patrem et Alexandrum factas in se continentis,
assignauit : De et super quibus omnibus et singulis prefatus Alexander a me notario publico
subscripto sibi vnum uel plura, publicum seu publica, instrumentum seu instrumenta, fieri
petiit : Acta erant hec in ecclesia cathedrali Morauiensi, in capella Beati Nicolaii eiusdem,
sub anno, die, mense, indictione et pontificate supradictis ; presentibus venerabilibus et
discretis viris, dominis et magistris, Thoma Graunt, officiali Morauiensi, Willelmo de Gawbrath,
rectore de Kyncardyn, Waltero Spey et Bartholomeo de Brynneth et Lambride vicariis
perpetuis, cum diuersis aliis testibus ad premissa vocatis speeialiter et rogatis.
Et ego Andreas de Fores, presbiter Morauiensis diocesis, publicus auctoritate
imperiali notarius, quia premissis omnibus et singulis [etc.'].
32. Charter by David Stewart, Bishop of Moray, to Alexander Keyr Mackintosh,
of the kirk lands of Eothiemurchus. 24th September 1464.
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris, Dauid Dei et apostolice sedis gracia episcopus
Morauiensis, salutem in Domino sempiternam : Noueritis nos, de vnanimi consensu et

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence