Skip to main content

‹‹‹ prev (76)

(78) next ›››

(77)
1226.] OF THE GRANTS OF GRANT. 3
suis, in excambium terrarum quas predictus episcopus Morauiensis peciit in forestis nostris,
scilicet, vnam dauacliam et dimediam in foresta de Inuerculane apud Calrunelan etBelethyn,
et dimediam dauacliam in landis Morgundi, et quartam partem vnius dauache in Pluscardyn,
et dimediam dauacliam in Ternway, et in eadem foresta dimediam dauacliam ex altera parte
aque de Fynderne ex opposito ecclesie de Logyn, et triginta acras in Wytfeilde apud Rath, et
quindecim acras apud Duldawy : Saluis eiclem episcopo et successoribus eius aliis terris et
pasturis per rectas diuisas suas, quas i23se et predecessores sui iuste habuerunt in forestis
nostris ante istam donacionem : Tenendam predicto Andree episcopo et successoribus eius ita-
libere [et] quiete, sicut alii episcopi Scocie terras suas liberius et quiecius tenent et possident :
Faciendo forinsecum seruicium quod ad terram illam pertinet. Concessimus etiam predicto
Andree episcopo et successoribus suis predictam terram de Rathmorcus in forestam : Quare
proliibemus firmiter ne quis in eadem terra sine eorum licentia secet aut venetur super
nostram plenariam forisfacturam decern librarum : Testibus, Comite Patricio, Comite Macolmo
de Fiffe, Allano filio Rollandi constabulario, Valtero filio Alani senescallo, Waltero Olifard
iusticiario Laodonie, Henrico de Bayllol camerario, Ingeram de Bayllol vicecomite de
Bervyk, Johanne de Hay vicecomite de Perth, Villelmo Munfichet ; apud Striuelynge,
vltimo die Marcii, anno regni nostri duodecimo. 1 Post [cutusquideji] registri in iudicio
presentacionem, et preinserte carte copie lecturam, prefatus dominus commissarius iudex
attendens postulacionem et requisicionem huiusmodi fore iustas et racioni consonas,
preinsertam carte copiam de predicto registro extrahere, exemplare, transsumere, et in
publicam formam transsumpti, seruatis seruandis, fideliter redigere mandauit : Et ad
tollendum omne dubium, decretum autoritate sua predicta, vnacuni appensione sui sigilli
quo in officio vtitur, interposuit ; videlicet, quod presenti transsumpto in iudicio et extra
vbique locorum plena et indubitata fides adhibeatur sicut preinserte copie seu carte originali :
Super quibus omnibus et singulis prefatus Alexander M c Kyntoiche a me notario publico siue a
nobis notariis publicis subscriptis sibi fieri peciit publicum seu publica instrumentum seu
instrumenta : Acta erant hec loco quo supra, sub anno, meiise, die, indiccione et pontificatu
quibus supra ; presentibus ibidem, venerabilibus et discretis viris, magistris Alexandro
Stewart, Johanne Vyncestre, dicte ecclesie cathedralis Morauiensis cancellario et subdecano,
Villelmo Mowat eiusdem ecclesie canonico, dominis Finlao Bell, rectore de Croy in eadem.
Henrico Lychtovn, Valtero Byrneth, Patricio Thome, et Gilberto Finrosse, cum diuersis aliis
ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego "Willelmus Galbrath, presbyter Glasguensis diocesis, publicus autoritatibus
imperiali ac regali notarius, dicti registri in iudicio productioni [efc]
Et ego Johannes Gy, presbyter Brechinensis diocesis, publicus auctoritate imperiali
notarius, quia premissis omnibus et singulis [etc., in fonna commimi].
1 The blanks in this Transumpt are filled up from the Registrum Episcopatus Moraviensis, p. 21.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence