Skip to main content

‹‹‹ prev (339)

(341) next ›››

(340)
298 APPENDIX OP CHARTERS, ETC.
de Hadingtone, salutem : Quia per inquisitionem de mandato nostro per vos
factam et ad capellam nostram retornatam, compertum est quod quondam
Laurencius dominus Abirnethy in Rothimay, pater Willelmi domini Abirnethy,
latoris presencium, obiit vltimo vestitus et saisitus vt de feodo, ad pacem et fidem
nostram, de terris dominii de Saltoun cum pertinenciis, jacentibus infra balliam
vestram ; et quod dictus Willelmus est legitimus et propinquior beres dicti
quondam Laurencii patris sui de dictis terris cum pertinenciis ; et quod est legi-
time etatis ; et quod de nobis tenentur in capite : Vobis precipimus et mandamus,
quatenus dicto Willelmo vel suo certo autornato, latori presencium, saisinam
dictarum terrarum cum pertinenciis iuste habere faciatis et sine dilacione, saluo
iure cuiuslibet ; capiendo securitatem de xl libris de reliuio dictarum terrarum
nobis debito ; et hoc nullo modo omittatis : Teste meipso, apud Edinburgh,
septimo die mensis Marcii, anno regni nostri primo : Quoquidem brevi perlecto
et exposito in wlgari, dictus Patricius Cokburn deputatus, vigore et uirtute dicti
breuis, saisinam, statum, et possessionem hereditariam omnium et singularum
terrarum prefate baronie de Saltoun cum pertinenciis, prefato Willelmo de
Abirnethy, filio et heredi quondam dicti Laurencii domini Abirnethy, per tradi-
cionem et deliberacioneni terre et lapidis, dedit et deliberauit, et vt moris est in
talibus fieri, saluo jure cuiuslibet, impertiebatur, ac ipsum Willelnium postea in
aulam dicti capitalis messuagii inclusit et induxit : De et super omnibus et singulis
suprascriptis prefatus Willelmus dominus Abirnethy a me notario subscripto sibi
fieri peciit publicum instrumentum : Acta erant hec super solum dictarum
terrarum baronie de Saltoun, hora quasi quarta post meridiem, sub anno, mense,
die, indictione et pontificatu supradictis : Presentibus ibidem honorabilibus et
prouidis viris, Georgio Kere de Samelstoune, Jacobo de Cokburn, filio et apparente
herede dicti deputati, Johanne Broun de Cummercolstoun, Alexandro Halyburtoun
de Nesbet, Thoma Borthwic, Niniano Dickysone, armigeris, ac dominis Jacobo
Clerksone, vicario de Pencatland, Thoma Sinclare, Thoma Wyschart, Johanne
Lyll ac Willelmo Scot, presbyteris, cum multis aliis testibus ad premissa vocatis
specialiter et rogatis.
Et ego Alexander de Castelcaris, presbyter Glasguensis diocesis, publicus
apostolica auctoritate notarius [etc. in forma cornmimi]. 1
1 Original at Salton Hall.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence