Skip to main content

‹‹‹ prev (240)

(242) next ›››

(241)
APPENDIX OF CHARTERS, ETC. 215
spectantibus seu iuste spectare valentibus quomodolibet in futurum; et adeo
libere, quiete, plenarie, integre, honorifice, bene et in pace, sine aliquo retineniento
aut contradictione aliquali, sicut alique terre et annuus redditus infra regnum
Scocie alicui per aliquem in merum et legittimum excambium et contentacionem
pro quibuscunque terris, retroactis temporibus, hereditarie liberius dantur et con-
ceduntur, aut dari vel concedi poterint qualitercunque in futurum : Eeddendo inde
annuatim dicti Alexander et Joneta, et eorum alter diucius viuens, et heredes sui
predict:, supremo domino nostro Eegi et successoribus suis, seruicium dictarum
terrarum et annui redditus debitum et consuetum, ac vardam et releuium cum
contigerit : Et nos vero dicti Walterus et Eufamia et heredes nostri totas et
integras predictas terras de Auchinchogyl, Mekyl Fyntra, Crekyltoun, et annuum
redditum octodecim librarum terrarum Faryndonalde cum pertinenciis dictis
Alexandro et Jonete sponse sue, et eorum alteri diucius viuenti et heredibus suis
predictis, adeo libere et quiete, in omnibus et per omnia, vt predictum est, in
merum et liberum excambium et contentacionem predictam, contra omnes mor-
tales varantizabimus, acquietabimus et imperpetuum defendemus : In cuius rei
testimonium sigillum meum presentibus est appensum, apud Abberden, quarto
die mensis Junii, anno Domini millesimo ccc° septuagesimo quinto ; testibus,
Wilelmo comite de Douglas, Georgeo de Dunbar comite Marchie, Arcliibaldo de
Douglas, Eoberto Erskyne, Wilelmo de Dyschy[n]toune, militibus, et Thoma de Eat
cum multis aliis. Post que omnia et singula supradicta, nos Wilelmus, commis-
sarius prefatus, presens transumptum publicum cum ipsis Uteris originalibus
diligenter ascultari, collacionari et concordari fecimus : Et tandem, quia post
diligentem collacionacionem et ascultacionem, comperimus presens transsumptum
publicum cum predictis Uteris originalibus in omnibus et per omnia concordare et
in nullo discrepare, idcirco, auctoritate ordinaria qua fungimur in hac parte,
decreuimus et tenore presencium decernimus quod ipsi transsumpto publico,
tanquam prescriptis literis originalibus, vbique locorum, tarn in iudicio quam
extra iudicium, merito possit et debeat plena integra et indubitata fides adhiberi,
ac talis et tanta, qualis et quanta, dictis literis originalibus adhiberetur, si in
medium in earum originali forma producerentur : In quorum omnium et singu-
lorum premissorum fidem et testimonium lioc presens publicum instrumentum siue
transsumptum, per notarium publicum infrascriptum de mandato nostro desuper
publicatum sigilli officialitatis Sancti Andree iussimus et fecimus appensione com-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence