Skip to main content

Douglas book > Charters

(383) Page 209

‹‹‹ prev (382) Page 208Page 208

(384) next ››› Page 210Page 210

(383) Page 209 -
1512.] THE DOUGLAS CHARTERS. 209
parochiales, tempore interdicto, bannis et solemnitatibus de iure canonico requisitis
pretermissis, prout in articulis declarabitur, vnde dicta Elezabeth illegittima et de
illegitimo matrimonio procreata censetur : Quare constitit quantum sufficit de pre-
missis vocatis, prout de iure in liac parte vocandis, et presertim dictis Elezabeth et
eius prenominato tutore, petit pars dicti magistri Johannis per vos pronunciari,
decerni et declarari dictum matrimonium, sic ut premittitur de facto contractum,
fuisse de iure nullum et inualidum, dictam Elezabeth ex dicto pretenso matrimonio
procreatam fore et esse bastardam, ex illegittimo matrimonio procreatam, racioni-
bus quibus supra ; dictamque Elezabeth dictis Elezabeth et Egidie minime succedere
de iure debere, non se asserentem ad omnia et singula premissa, sed duntaxat ad
ilia pro intencione sua probanda necessaria, dictamque Elezabeth et tutorem eius-
dem in expensis litis factis et fiendis condempnandos fore, et sibi adiudicari debent :
protestando hunc suum libellum velle addere, diminuere, et ad calamum reformare
tociens quociens opus fuerit et de iure licebit ; super hiis vestrum officium benig-
num humiliter implorando, reuerende domine iudex, auctoritate re litis super
preinserto libello continuacione articulis desuper formatis, ac testium super huius-
modi articulis productorum et receptorum deposicionibus, articulisque et contrariis
pro parte dicte Elezabeth exhibitis ac probacionibus, et signanter confessione
ipsius magistri Johannis super dictis articulis, contrariis factis, opposicionibus ex
parte vtriusque hinc inde et replicis, necnon duplicis pro parte eiusdem Johannis
ceterisque hinc inde productis, visis eciam iurium et racionum vtriusque partis
allegacionibus, reliquisque omnibus et singulis coram quondam bone memorie
magistro Patricio Leche, canonico Glasguensi ac officiali pro tunc tempore propo-
sitionis dicte cause coram eodem et contestacionis litis iudice, et coram prefato
magistro Jacobo commissario dicte cause post obitum dicti quondam magistri
Patricii specialiter constitute, propositis, productis, et allegatis, ipsiusque cause
meritis equa iusticie lance discussis iurisperitorum consilio desuper requisite, pre-
habito et secuto, solum Deum pre oculis habentes, per banc nostram sentenciam
diffinitiuam quam ferimus in hiis scriptis, et promulgamus ex hiis que vidimus
concipimus, et coram quondam magistro Patricio officiali et Jacobo commissario
autedictis deducta sunt pronunciando, absoluimus dictam Elezabeth pupillam ab
impeticione ipsius magistri Johannis, prout in iudicio, vt premittitur, deducitur, et
preinserto libello proponitur et libellatur, eandemque Elezabeth fuisse, et esse, et
fore prolem legittimam dictorum quondam Jacobi Auchinlek et Egidie Eos, suorum
parentum, decernentes et declarantes, non obstantibus quibuscunque pro parte dicti
magistri Johannis in contrarium propositis, ostensis, aut allegatis, eundemque
2 D

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence