Skip to main content

Douglas book > Charters

(373) Page 199

‹‹‹ prev (372) Page 198Page 198

(374) next ››› Page 200Page 200

(373) Page 199 -
1510.] THE DOUGLAS CHARTERS. 199
Gode. Super quibus omnibus et singulis dictus dominus Archibaldus comes a me
notario publico subscripto, sibi fieri peciit instrumentum et instrumenta vnum aut
plura, publicum seu publica : Acta erant hec in loco Fratrum Minorum de Lanark,
circa horam nouenam ante meridiem sub anno, die, mense, indiccione et pontificatu
quibus supra, coram omnibus prescriptis personis et Johanne Somerwill de Cam-
busnathane, milite, Willelmo Carmichell de eodem. Willelmo Hamiltoune de
Caudour, et domino Johanne Weyre, capellano, cum multis aliis ad premissa vocatis
pariter et rogatis.
Et ego Willelmus Clerici presbyter Glasguensis diocesis sacrosancta auctori-
tate apostolica notarius publicus, quia premissis [etc. in forma communt].
175. Kesignation by Archibald, fifth Earl of Angus, in favour of his
son George, of the lordship of Abirnethy. 16th January 1510.
In Dei nomine amen : Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat
euidenter quod anno ab Incarnacione Domini millesimo quingentesimo decimo,
mensis vero Januarii die decimo sexto ... in mei notarii publici et testium sub-
scriptorum presencia personaliter comparuit nobilis et potens dominus Archibaldus
comes Angusie dominus Douglas etc. coram reuerendo in Christo patre Willelmo
miseracione diuina episcopo Abirdonensi vno dominorum consilii supremi domini
nostri regis, et ibidem . . . omnes et singulas terras, dominium baronie et regali-
tatis de Abirnethy cum tenentibus, tenandriis, liberetenencium seruiciis, castris,
turribus, fortaliciis, molendinis, piscariis, aduocacione et donacione prepositure et
prebendariorum ecclesie collegiate de Abirnethy et aliarum ecclesiarum et capel-
laniarum annexis et pendiculis omnium predictarum terrarum, vnacum villa de
Abiruethy in vnum liberum burguni in baronia, cum omnibus priuilegiis dicti
burgi et suis pertinenciis, iacentes infra vicecomitatum de Perth, predicto domino
comiti pertinentes pro toto tempore vite sue, racione curialitatis Scocie, per decessum
quondam Elezabeth Boid sue sponse, aut aliter qualitercunque, renunciauit et
dimisit in manibus excellentissimi domini nostri regis, tanquam in manibus domini
superioris earundem, in fauorem Georgei Douglas, sui filii et heredis apparentis
ac filii et heredis dicte quondam Elezabeth Boid sue matris, pro introitu ipsius
Georgei in omnibus et singulis predictis terris et dominio huiusmodi baronie et
regalitatis de Abirnethy . . . ac saisina hereditaria predicto Georgio Douglas tan-
quam legittimo et propinquiori heredi predicte quondam Elezabeth matris sue per
dictum supremum dominum nostrum regem inde danda et conferenda, secundum

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence