Skip to main content

Douglas book > Charters

(371) Page 197

‹‹‹ prev (370) Page 196Page 196

(372) next ››› Page 198Page 198

(371) Page 197 -
1510.]
THE DOUGLAS CHARTERS.
197
capitale messuagium dicti dominii et baronie, et quod vna sasina nunc et futuris
temporibus per dictum Archibaldum et heredes suos capienda, apud dictum capitale
messuagium, sufficiens sasina erit, et stabit pro omnibus et singulis dictis terris,
dominio et baronia . . . et dictam villain de Kyremure in vnum liberum burguni
in baronia, vt prius, cum omnibus priuilegiis liberi burgi in baronia, et adeo
libere sicut aliquis burgus in baronia infra regnum nostrum datur, creatur aut
conceditur : Tenendas et habendas omnes et singulas jiredictas terras et dominium
baronie de Kyremure cum tenandriis suprascriptis . . . nunc de nouo vnitas, creatas,
annexatas et incorporatas in vnam liberam baroniam, vt premittitur, dicto Archi-
baldo et heredibus suis de nobis et successoribus nostris, Scotorum regibus, in feodo
et hereditate, libera baronia, regalitate et alba firma, et dictam villain de Kery-
mure in liberum burgum in baronia pro perpetuo . . . Reddendo inde annuatim
dictus Arcliibaldus consanguineus noster et heredes sui nobis et successoribus
nostris, pro omnibus et singulis dictis terris, dominio et baronia . . . vnum
denarium argenti, apud dictum capitale messuagium de Kyremure, ad festum Penthe-
costes, nomine albe firme, si petatur tantum : Et nos pro nobis et successoribus
nostris dedimus . . . licenciam, consensum et libertatem, dicto consanguineo nostro
ac heredibus suis, ad de nouo infeodandum omnes et singulos suos liberetenentes
in suis tenandriis suprascriptis, per cartam et sasinam suas in debita forma confici-
endas, de ipso et heredibus suis tenendis, similiter et adeo libere, sicut prefati
tenentes aut predecessores sui de dicto quondam Georgeo dicti consanguinei nostri
patre aut suis predecessoribus easdem j>rius tenuerunt et possederunt, ipsis et here-
dibus suis soluendo dicto consanguineo nostro et heredibus suis suas composiciones
pro huiusmodi tenandriis, videlicet, quilibet eorum pro parte sua iuxta valorem
et quantitatem suarum tenandriarum : Ac eciam pro nobis et successoribus nostris
concedimus quod dicte infeodaciones . . . nullum preiudicium sen causa foris-
facture erunt huiusmodi tenentibus penes dictas suas tenandrias, neque dicto
Archibaldo aut heredibus suis penes suam proprietatem ... In cuius rei testi-
monium presenti carte nostre magnum sigillum nostrum apponi precepimus ;
testibus, reuerendissimo reuerendoque in Christo patribus, Alexandro Sanctiandree
archiepiscopo etc., cancellario nostro, Willelmo e23iscopo Abirdonensi, nostri secreti
sigilli custode, dilectis consanguineis nostris, Archibaldo comite de Ergile domino
Campbell et Lome, magistro hospicii nostri, Matheo comite de Levenax domino
Dernlie, Andrea domino Gray, iusticiario nostro, venerabili in Christo patre
Georgeo, abbate de, Abirbrothok, thesaurario nostro, dilectis clericis nostris magis-
tris Gawino Dunbar, archidiacono Sanctiandree, nostrorum rotidorum registri et

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence