Skip to main content

Douglas book > Charters

(366) Page 192

‹‹‹ prev (365) Page 191Page 191

(367) next ››› Page 193Page 193

(366) Page 192 -
192 THE DOUGLAS CHARTERS. [1509.
cardinalis, salutem et sinceram in Domino caritatem : Ex parte Willelmi Douglas
laici, et Elizabeth Auchinlecke mulieris, coniugum, uestre diocesis, nobis oblata
petitio continebat quod ipsi olim scientes se quarto consanguinitatis et affinitatis
gradu inuicem esse coniunctos, et se attinere matrimonium inter se per verba de
presenti publice de facto contraxerunt, illudque earnali copula consummarunt :
Cum autem dicti coniuges in liuiusmodi matrimonio remanere non possint, et si
diuortium fieret inter eos grama exinde scandala possent verisimiliter exoriri, suppli-
cari fecerunt lmmiliter iidem coniuges eis super his per sedem apostolicam de abso-
lutions debite beneficio et opportune dispensationis gratia misericorditer prouideri :
Nos igitur cupientes ipsorum coniugum animarum prouidere saluti, et liuiusmodi
scandalis quantum cum Deo possumus obuiare, auctoritate domini pape, cuius
penitentiarie curam gerimus, et de eius speciali mandate super hoc uiue uocis
oraculo nobis facto, circumspectioni uestre committimus quatenus, si est ita, ipsis
prius ad tempus de quo uobis uidebitur ab inuicem separatis, eos aliquali excom-
municationis sententia quam propter hoc incurrerunt, huiusmodique incestus reatu
absoluatis in forma ecclesie consueta, iniuncta inde eorum cuilibet pro modo culpe
penitentia salutari et aliis, que de hire fuerint iniungenda, quodque superuiuens
eorum alteri perpetuo remaneat absque spe coniugii. Demum, cum eisdem quod
impedimentis consanguinitatis et affinitatis liuiusmodi non obstantibus possint
matrimonium inter se de nouo libere contrahere et in eo postquam contractum
fuerit licite remanere misericorditer dispensetis ; dummodo dicta mulier propter
hoc ab aliquo rapta non fuerit ; prolem susceptam, si qua sit, et suscipiendam
exinde legitimam decernentes. Datum Bononie, sub sigillo officii penitentiarie,
kalendis jSfouembris, pontificatus domini Julii pape ii anno septimo.
E. Roskisdrumiis.
S. Centurianis.
N. Gladiatoris.
170. Reversion by John Murray of Falahill, to George Master of
Angus, of the lands of Selkirk. 10th December 1509.
Be it kend til al men be thir presand leteris, me, John of Mwra off Falae hill, to
be oblissit and, be this presand leter, be the fatht in body, lellely and treuly
oblis me for me, myn airis and assignais, till an nobill man, George, master of
Anguse, that nochtwythstandinge the said George has gewen to me, myn airis and
assignais, be heritabill schartir and sesinge of al his landis off Selkrek, Hand

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence