Skip to main content

Douglas book > Charters

(351) Page 181

‹‹‹ prev (350) Page 180Page 180

(352) next ››› Page 182Page 182

(351) Page 181 -
1.504.] THE DOUGLAS CHARTERS. 181
Gawanus, procurator, optulit predicto Radulpho ad imponi faciendum diem et
mensem in dicta litera assedacionis manu qua dicta litera scripta erat : ac idem
magister Gawanus, procurator, protestatus est quod dictus Georgius magister
Angusie, dominus de Jedworthforest, heredes sui et assignati habeant regressum
ad predictas terras cum sequelis et pertinenciis adeo libere sicut habuit ante aliena-
cionem predictarum terrarum sub predicta litera reuersionis. Quibus sic factis,
idem magister Gawanus, procurator, deposuit dictam summam centum marcarum
ac predictam literam assedacionis in manibus Dauid Douglas, burgensis burgi de
Jedworth, conseruandas ad commodum et vtilitatem dicti Radulplii, heredum
suorum et assignatorum : super quibus omnibus et singulis prefatus magister
Gawanus procurator a me notario publico subscripto sibi fieri petiit vnuni uel
plura publicum seu publica instrumentum seu instrumenta. Acta erant hec in
ecclesia parrochiali de Jedworth, apud altare Sancti Niniani, hora quasi secunda
post meridiem, sub anno, mense, die, indictione et pontificatu quibus supra, pre-
sentibus ibidem honorabilibus et prouidis viris Waltero .Scot de Bukcluch, milite,
Willelmo Ker de Zare, Georgio Douglas de Bonjedwortli, Johanne Douglas,, Tlioma
Ruthirfurd, et Willelmo Boid, cum diuersis aliis testibus ad premissa vocatis
pariter et rogatis.
Et ego Patricius Atzensone in artibus magister, clericus Glasguensis diocesis,
publicus auctoritatibus imperiali et regali notarius [etc. in forma communi].
159. Sasine in favour of William Douglas, son of Archibald, fifth Earl
of Angus, in the lands of Bothuell, etc. 30th May 1504.
In Dei nomine amen : Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat
euidenter quod anno Incarnationis Domini millesimo quingentesimo quarto, mensis
vero Mail die penultimo, indictione septima, pontificatus sanctissimi in Christo
patris et domini nostri, domini Julii diuina prouidentia pape secundi anno primo,
in mei notarii publici et testium subscriptorum presentia, personaliter accessit
honorabilis vir Johannes Bannantyne de Oorhous, balliuus nobilis et potentis domini
Archibaldi comitis Angusie, domini Douglas et Bothuell, in hac parte specialiter
et literatorie constitutus, ad castrum siue fortalicium de Bothuell, jacens infra vice-
comitatum de Lanark, ad instantiam et requestum Willelmi Douglas filii dicti
domini comitis, et ibidem dictus Willelmus presentauit et deliberauit dicto Johanni
balliuo in hac parte antedicto quoddam preceptum sasine dicti domini comitis, in

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence