Skip to main content

Douglas book > Charters

(348) Page 178

‹‹‹ prev (347) Page 177Page 177

(349) next ››› Page 179Page 179

(348) Page 178 -
178 THE DOUGLAS CHARTERS. [1502.
burgi de Aberclene, infra domum concilii eiusdem, inter horas decimam et xij mam
ante meridiem successiue sub anno, mense, die, indiccione et pontificatu quibus
supra, presentibus ibidem honorabilibus viris Adam Creichtovn de Ruven milite,
Jhoanne Arskyne de Dwn, Jhoanne Bannantyne de Corhwise et Jacobo Dunber,
cum diuersis aliis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis.
Et ego Andreas de Sancto Claro, clericus Aberdonensis diocesis, publicus
apostolica et regali auctoritatibus notarius, quia premissis [etc. in forma
communi\.
157. Resignation by Archibald, fifth Earl of Angus, of the Lordship
ofEsdaill. 25th November 1502. [Old copy.]
In Dei nomine amen : Per hoc presens publicum [instrumentum] cunctis pateat
evidenter quod anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo secundo, die
vero mensis Novembris vigesima quinta, indictione sexta, pontificatus sanctissimi
in Christo patris et domini nostri, domini Alexandri divina providentia pape sexti
anno vndecimo, in reverendissimi in Christo patris et domini Jacobi miseratione
divina Sancti Andree archiepiscopi totius regni Scotie primatis et apostolice sedis
legati ac commendatarii monasteriorum de Dunfermelyne et Arbroth, meique
notarii publici et testium subscriptorum presentia personaliter constituti nobilis et
potens dominus Georgius, Alius et heres nobilis et potentis domini Archibaldi
comitis de Anguse ac dominus proprietarius omnium et singularum terrarum de
Esdaill, et honorabilis vir Robertus Turnebull, jirocurator et eo nomine dicti
prepotentis domini Archibaldi, comitis de Anguse et domini vsufructuarii dic-
tarum terrarum de Esdaill, vt mihi notario publico subscripto virtute cuiusdam
litere pergameno scripte et sigillo dicti comitis de Angouse sigillate luculenter
constabat ; cuiusquidem litere tenor sequitur et est talis : EXCELLENTISSIMO et
serenissimo principi ac domino nostro metuendissimo, domino Jacobo quarto Dei
gratia Scotorum regi illustrissimo, suus humilis ligeus et servitor Archibaldus
comes de Angouse et dominus Douglas cum omni subiectione et famulatu : Ego
dictus Archibaldus, non vi aut metu ductus, nee errore lapsus, seu dolo circum-
ventus, sed mea mera pura et spontanea voluntate, honorabiles viros Dawidem
Betoun, Joannem Zetteene et Robertum Turnebull coniunctim et divisim meos
veros, legitimos, indubitatos et irrevocabiles procuratores facio, constitno et irre-
vocabiliter per presentes ordino, pre me et nomine meo ad resignandum, sursum

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence