Skip to main content

Douglas book > Charters

(292) Page 122

‹‹‹ prev (291) Page 121Page 121

(293) next ››› Page 123Page 123

(292) Page 122 -
122
THE DOUGLAS CHARTERS.
[1488.
jacencia infra vicecomitatum nostrum de Selkirk; et clominia de Ewisdale et
Eskdale, domos et fortilicia eorumdem jacencia infra vicecomitatum nostrum de
DrumfreSj cum tenentibus, tenandriis, et liberetenencium seruiciis, vnacum aduoca-
cionibus et donacionibus ecclesiarum et capellaniarum . . . Quequidem terre et do-
minia antedicta . . . f uerunt dicti Archibaldi comitis Angusie hereditarie,et quas et
que dictus Archibaldus, non vi aut rnetu ductus, nee errore lapsus, sed sua mera et
spontanea voluntate, in manus nostras, apud Edinburgh, personaliter per fustim et
baculum, sursum reddidit, pureque simpliciter resignauit . . . Tenendas et habendas
omnes et singulas prefatas terras et clominia . . . dicto Georgio et heredibus suis,
de nobis et successoribus nostris, in feodo et hereditate imperpetuum, . . . adeo
libere, . . . sicut dictus Archibaldus comes Angusie aut sui predecessores dictas
terras et clominia . . . tenuit seu possedit tenuerunt seu possederunt ; reseruatis
tamen liberis tenemeritis omnium et singularum terrarum et dominiorum supra-
scriptorum cum castris, domibus, fortiliciis . . . ac cum aduocacionibus et dona-
cionibus prepositure, ecclesiarum et capellaniarum . . . dicto Archibaldo pro toto
tenrpore vite sue et rationabili tercia parte earumdem Elizabeth Boyd, eius sponse
pro toto tempore vite sue cum contigerit. In cuius rei testimonium presenti carte
nostre magnum sigillum nostrum apponi precepimus ; testibus reuerendis in Christo
patribus Roberto episcopo Glasguensi, Georgio episcopo Dunkeklensi, dilectis con-
sanguineis nostris, Colino comite de Ergile, domino Campbell et Lome, cancellario
nostro, Patricio comite de Boithuile, domino Halis, magistro hospicii nostri, Eoberto
domino Lile, iusticiario nostro, Alexandro Hume de eoclem, magno camerario
nostro, Andrea domino Gray, Laurencio domino Oliphaunt, Johanne domino
Drummond, venerabili in Christo patre Johanne priore monasterii nostri Sancti-
andree, nostri secreti sigilli custode, Wilelmo Knollis, preceptore de Torfichin,
milite, thesaurario nostro, et dilectis clericis nostris magistris Alexandra Inglis,
archidiacono Sanctiandree, compotorum nostrorum rotulatore ac nostri registri et
consilii clerico, et Archibaldo Quhitelaw, subdecano Glasguensi, secretario nostro,
apud Edinburgh, vltimo die mensis Januarii, anno Domini millesimo quadringen-
tesimo octuagesimo octauo, et regni nostri primo.
120. Precept by King James the Fourth, for infefting George Dowglas
and bis spouse, Elizabeth Drummond, in Boncle and Prestoun. 31st
January 1488.
Jacobus Dei gracia Rex Scotorum, dilectis nostris, Waltero Ker de Cesfurd,
Eadulpho Ker, suo fratri, Wilelmo Carmichell, Johanni Carmichel filio suo,

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence