Skip to main content

Douglas book > Charters

(248) Page 84

‹‹‹ prev (247) Page 83Page 83

(249) next ››› Page 85Page 85

(248) Page 84 -
84
THE DOUGLAS CHARTERS.
[1456.
vnde reuerendus in Cristo pater, dominus cancellarius antedictus, ex parte supremi
domini nostri Regis, dictum Rotaldum ibidem personaliter existentem, viue vocis
oraculo citauit ad comparendum coram prefatis dominis auditoribus, seu aliis per
prefatum dominum nostrum regem deputatis, apud Perth, decimo septimo die mensis
Januarii proximo futuri, in cessione proxima tunc ibidem tenenda, cum continua-
cione dierum, ad respondendum prefato domino nostro Regi de et super spoliacione
sue eschaete racione forisfacture antedicte, et prefato Ade de et super spoliacione
firmarum terrarum predictarum, sibi, vt idem Adam asseruit, pertinencium ; prefati-
que domini auditores bona a dictis tenentibus ablata et spoliata eisdem tenentibus
restitui decreuerunt. Quod QUIDEM actum siue decretum, ac omnia et singula in
eodem contenta, in omnibus suis punctis et articulis approbamus, ratificamus, et,
vt premissum est, confirmamus. Datum sub testimonio magni sigilli nostri, apud
Lawdre, decimo quinto die mensis Decembris, anno regni nostri vicesimo.
88. Charter by King James the Second to George, fourth Earl of
Angus, of the lands of Ewisdale. 7th December 145G.
Jacobus Dei gracia Eex Scotorum, omnibus probis hominibus tocius terre sue,
clericis et laicis, salutem : Sciatis nos dedisse, concessisse, et hac presenti carta
nostra confirmasse carissimo consanguineo nostro, Georgeo comiti Angusie,
Gardiano Orientalium et Mediarum Merchiarum regni nostri versus Angliam,
terras de Ewisdale, cum pertinenciis, alias iacentes infra vicecomitatum nos-
trum de Drumfreis, quas. terras de Ewisdale, cum pertinenciis, nunc incorpor-
auimus vicecomitatui nostro de Roxburgh, et easdem terras de dicto vicecomitatu
de Roxburgh, perpetuis temporibus affuturis existere volumus et teneri : que-
quidem terre cum pertinenciis fuerunt Roberti Grahame de Ewisdale hereditarie,
et quas idem Robertas, non vi aut metu ductus, nee errore lapsus, sed sua
mera et spontanea voluntate, in manus nostras, apud Edinburgh, coram sub-
scripts testibus, per fustem et baculum personaliter sursum reddidit, pureque
simpliciter resignauit, ac totum ius et clameum que in dictis terris, cum pertinen-
ciis, habuit seu habere potuit, pro se et heredibus suis omnino quitumclamauit
imperpetuum : Tenendas et habendas omnes et singulas predictas terras de Ewis-
dale, cum pertinenciis, predicto carissimo consanguineo nostro, Georgeo comiti
Angusie et heredibus suis, de nobis, heredibus et successoribus nostris, regibus
Scocie, in feodo et hereditate imperpetuum ; per omnes rectas metas suas antiquas
et diuisas, prout iacent in longitudine et latitudine, in boscis, planis, moris, mar-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence