Skip to main content

Douglas book > Charters

(206) Page 44

‹‹‹ prev (205) Page 43Page 43

(207) next ››› Page 45Page 45

(206) Page 44 -
44
THE DOUGLAS CHARTERS.
[1400.
Ordinacionem suprascriptam quantum ad ea que per testamentum disponi
possunt approbamus, ratificamus, confirmamus, et in huius nostre confir-
macionis testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Dauid Trebrun.
50. Notarial Transumpt of Charter by King Eobert the Third, No. 48,
supra. Transumpt dated 13th July 1400.
In Dei nomine amen : Nouerint vniuersi me notarium subscriptum in presencia
testium subscriptorum vidisse et palpasse, et de verbo ad verbum legisse quamdam
cartam in omnibus vicio et suspicione carentem, sed sanam et integram, nee rasam,
nee abolitam, sigillatam magno sigillo domini nostri regis in cera alba, vt prima
facie apparebat, presentatam mihi notario per nobilem et potentem dominum,
Georgium de Douglas comitem de Angus, tenorem qui sequitur continentem :
Robertus Dei gracia Rex Scottorum [etc., No. 48, supra]. Transcripta autem
et copiata sunt hec, apud monasterium monialium de Hadyngtoun, tercio decimo
die mensis Julii, anno Domini millesimo quadringentesimo, indiccione septima,
pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini Benedicti
diuina prouidencia pape tercii decimi, anno quinto ; presentibus, nobilibus et
discretis viris, Willelmo de Sancto Claro, domino de Hirdmanyston, domino
Willelmo Broun, rectore de Hutoun, domino Thoma Borovman, vicario de Dum-
manyne, Johanne de Loudoun, et Johanne de Foresta, pluribusque aliis ad premissa
testibus vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Willelmus de Cranystoun, clericus Sanctiandree diocesis, publicus
auctoritate imperiali notarius, premissis [etc., in forma communi].
51. Notarial Transumpt, dated 10th November 1408, of a Charter by
Malcolm of Drummond, Lord of Marr and of Garviach, to George
of Douglas, Earl of Angus, of the lands of Liddesdale for the lands
of Marr and Garviach and others. 19th April 1400.
In Dei nomine amen : Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat
euidenter quod anno ab incarnacione Domini millesimo cccc octauo, die vero decima
mensis Nouembris, indiccione secunda, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac
domini nostri, domini Benedicti Dei prouidencia pape xiii anno xiiii mo ; in mei
notarii publici et testium infrascriptorum presencia personaliter constituta nobilis
domina, doniina Mergareta comitissa de Marr et de Angous, quamdam cartam
sigillo nobilis viri, domini Malcolmi de Drommonde, et sigillo Isabelle de Douglas,

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence