Skip to main content

‹‹‹ prev (55) Page 39Page 39

(57) next ››› Page 41Page 41

(56) Page 40 -
40 APPENDIX.
tare valentibus in futurum Soluendo nobis et heredibus
nostris predictus Paulus et heredes sui prenominati quo-
libet anno vnum par cirotecarum albarum vel vnum
denarium ad festum pentecostis si petatur pro omni alio
seruicio seculari quod supra exprimitur exactione seu de-
manda que per nos et heredes nostros de dicto Paulo
heredibusque suis exigi poterint vel demandari Saluo
forenseco seruicio domini nostri Regis quantum ad dictas
terras dinoscitur pertinere Et licet ex homagio et seruicio
iure comuni warda et relevium inde debentur Nos tamen
ex gracia speciali pro nobis et heredibus nostris preclicto
Paulo vt prefertur heredibusque suis tarn wardam quam
Releuium per presentes penitus remittimus in futurum
Nos vero Hugo de Ross heredesque nostri prenominatas
terras de tutumtarvok turnok Amot et langvale in
strathokel predicto Paulo et heredibus suis ut premittitur
contra omnes homines et feminas warandizabimus acquie-
tabimus et in perpetuum defenclemus In cuius Rei testi-
monium sigillum nostrum huic carte patenti fecimus
apponi Datum apud thayn in Cathania die dominica
proxima post festum beati Michaelis harcangeli Anno
domini millesimo tricentesimo sexagesimo quinto Hiis
testibus venerabili in Christo patre domino thoma dei
gratia Episcopo Catanensi domino Johanne de Morauia

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence