Skip to main content

‹‹‹ prev (49)

(51) next ›››

(50)
18 CORNELII TACITI
praedatorias manus delecti Maurorum duxere. ipse
consultor aderat omnibus.
25. Nee multo post adfertur Numidas apud
castellum semirutum, ab ipsis quondam incensum,
cui nomen Auzea, positis mapalibus consedisse, fisos
loco, quia uastis circura saltibus elaudebatur. turn
5 expeditae cohortes alaeque, quam in partem duce-
rentur ignarae, cito agmine rapiuntur. simulque
coeptus dies et concentu tubarum ac truci clamore
aderant semisomnos in barbaros, praepeditis Numi-
darum equis aut diuersos pastus pererrantibus. ab
lo Romanis confertus pedes, dispositae turmae, cuncta
proelio prouisa. hostibus contra omnium nesciis non
arma, non ordo, non consilium, sed pecorum niodo
trahi, occidi, capi. infensus miles. memoria laborum
et aduersum eludentes optatae totiens pugnae, se
15 quisque ultione et sanguine explebant. differtur per
manipulos, Tacfarinatem omnes, notum tot proeliis,
consectentur ; non nisi duce interfecto requiem belli
fore, at ille deiectis circum stipatoribus uinctoque
iam filio et effusis undique Romanis, ruendo in tela
20 captiuitatem baud inulta morte effugit. isque finis
armis impositus.
26. Dolabellae petenti abnuit triumphalia Ti-
berius, Seiano tribuens, ne Blaesi auunculi eius laus
obsolesceret. sed neque Blaesus ideo inlustrior, et
huic negatus honor gloriam intendit; quippe minore
5 exercitu insignes captiuos, caedem ducis bellique
confecti famam deportarat. sequebantur et Grara-
mantum legati, raro in urbe uisi, quos Tacfarinate
caeso perculsa gens, sed culpae nescia ad satis

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence