Skip to main content

‹‹‹ prev (48)

(50) next ›››

(49)
AB EXCESSV AVGVSTI IV. 21—24 17
nam priores duces^ ubi iftipetrando triumplialium
insigni sufficere res suas ci'ediderant, liostem omit-
tebant; iamque tres laureatae in urbe statuae, et b
adhuc raptabat Africam Tacfarinas, auctus Mauro-
rum auxiliis, qui, Ptolemaeo lubae filio iuuenta
incurioso, libertos regies et seruilia imperia belle
rautauerant. erat illi praedarum receptor ac socius
populandi rex Graramantum, non ut cum exercitu lo
incederet, sed missis leuibus copiis, quae ex longin-
quo in mains audiebantur. ipsaque e prouincia, ut
quis fortunae inops, moribus turbidus, promptius
ruebant, quia Caesar post res a Blaeso gestas, quasi
nullis iam in Africa liostibus, reportari nonam 15
legionem iusserat^ nee pro consule eius anni P.
Dolabella retinere ausus erat, iussa principis magis
quam incerta belli metuens.
24. Igitur Tacfarinas, disperse rumore rem
Roman am aliis quoque ab nationibus lacerari eoque
paulatim Africa decedere, ac posse reliquos circum-
ueniri, si cuncti, quibus libertas seruitio potior,
incubuissent, auget uires positisque castris Thubus- 5
cum oppidum circumsidet. at Dolabella, contracto
quod erat militum, terrore nominis Romani et quia
Numidae peditum aciem ferre nequeunt, prime sui
incessu soluit obsidium locorumque opportuna per-
muniuit. simul principes Musnlamiorum defectionem 10
coeptantes securi percutit. dein, quia pluribus ad-
uersum Tacfarinatem expeditionibus cognitum, non
graui nee uno ineursu consectandum liostem uagum,
excito cum popularibus rege Ptolomaeo qiaattuor
agmina parat, quae legatis aut tribunis data; et 15
E. T. 2

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence