Skip to main content

‹‹‹ prev (45)

(47) next ›››

(46)
14 CORNELII TACITI
18. Qua causa C. Silium et Titium Sabinum
adgreditur. amicitia Grerinanici perniciosa utrique,
Silio et quod ingentis exercitus septem per annos
moderator partisque apud Grermaniam triumphalibus
S Sacrouiriani belli uictor, quanto maiore mole pro-
cideret, phis formidinis in alios dispergebatur.
credebant plerique au.ctam offensionem ipsius in-
temperantia, immodice iactantis suum militem in
obsequio durauisse, cum alii ad seditiones prola-
lo berentur ; neque mansurum Tiberio imperium, si iis
quoque legionibus cupido nouandi fuisset. destrui
per haec fortunam suam Caesar inparemque tanto
merito rebatur. nam beneficia eo usque laeta sunt,
dum uidentur exsolui posse ; ubi multum anteuenere,
15 pro gratia odium redditur.
19. Erat uxor Silio Sosia Gralla, caritate Agrip-
pinae inuisa principi. hos corripi dilato ad tempus
Sabino placitum, inmissusque Varro consul, qui
paternas inimicitias obtendens odiis Seiani per de-
5 decus suum gratificabatur. precante reo breuem
moram, dum accusator consulatu abiret, aduersatus
est Caesar; solitum quippe magistratibus diem
priuatis dicere ; nee infringendum consulis ius, cuius
uigiliis niteretur, ne quod res publica detrimentum
10 caperet. proprium id Tiberio fuit scelera nuper
reperta priscis uerbis obtegere. igitur multa ad-
seueratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur aut
Varro consul aut illud res publica esset, coguntur
patres. silente reo, uel, si defensionem coeptaret, non
15 occultante cuius ira premeretur, conscientia belli
Sacrouir diu dissimulatus, uictoria per auaritiam

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence