Skip to main content

‹‹‹ prev (44)

(46) next ›››

(45)
CHAPTERS 17—33: EVENTS OF 24 A.D.
17. Cornelio Cethego Visellio Varrone consuli-
bus pontifices eorumque exemplo ceteri sacerdotes,
cum pro incolumitate principis uota susciperent,
Neronemquoqiie et Drusum isdem dis commendauere,
non tam caritate iuueiium quam adulatione, quae 5
moribus corruptis perinde anceps, si nulla et ubi
nimia est. nam Tiberius baud umquam domui
Grermanici mitis, turn uero aequari adulescentes
senectae suae inpatienter indoluit ; accitosque ponti-
fices percontatus est num id precibus x^grippinae lo
aut minis tribuissent. et illi quidem, quamquam
abnuerent, modice perstrictij etenim pars magna
e propinquis ipsius aut primores ciuitatis erant.
ceterum in senatu oratione monuit in posterum, ne
quis mobiles adulescentium animos praematuris 15
lionoribus ad superbiam extolleret. instabat quippe
Seianus incusabatque diductam ciuitatem ut ciuili
bello ; esse qui se partium Agrippinae uocent, ac, ni
resistatur, fore plures; neque aliud gliscentis dis-
cordiae remedium quam si unus alterue maxime 20
prompti subuerterentur.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence