Skip to main content

‹‹‹ prev (42)

(44) next ›››

(43)
AB EXCESSV AVGVSTI IV. 13—16 11
apud forum Augusti publica pecunia patres decreuere,
apud quos etiam turn cuncta tractabantur, adeo ut
procurator Asiae Lucilius Capito accusante pronincia
causam dixerit, magna cum adseueratione principis, lo
non se ius nisi in seruitia et pecunias familiares
dedisse ; quod si uim praetoris usurpasset manibusque
militum usus foret, spreta in eo mandata sua : audi-
rent socios. ita reus cognito negotio damnatur.
ob quam ultionem, et quia priore anno in C. Silanum 15
uindicatum erat, decreuere Asiae urbes templum
Tiberio matrique eius ac senatui. et permissum
statuere; egitque Nero grates ea causa patribus
atque auo, laetas inter audientlum adfectiones, qui
recenti memoria Germanici ilium aspici, ilium audiri 20
rebantur. aderantque iuueni modestia ac forma
principe uiro digna, notis in eum Seiani odiis ob
periculum gratiora.
16. Sub idem tempus de flamine Diali in locum
Serui Maluginensis defuncti legendo, simul roganda
noua lege disseruit Caesar, nam patricios confarreatis
parentibus genitos tres simul nominari, ex quis unus
legeretur, uetusto more ; neque adesse, vit olim, earn 5
copiam, omissa confarreandi adsuetudine aut inter
paucos retenta (pluresque eius rei causas adferebat,
potissimani penes incuriam uirorum f eminarumque ;
accedere ipsius caerimoniae difficultates, quae con-
sulto uitarentur) et quod exiret e iure patrio qui 10
id flamonium apisceretur quaeque in manum flaminis
oonueniret. ita medendum senatus decreto aut lege,
sicut Augustus quaedam ex liorrida ilia antiquitate
ad praesentem usum tiexisset. igitur tractatis

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence