Skip to main content

‹‹‹ prev (35)

(37) next ›››

(36)
4 CORNELII TACITI
captas Augustus in oppidum Foroiuliense miserat
5 ualido cum remige. sed praecipuum robur Rhenum
iuxta, commune in Grermanos Grallosque subsidium,
octo legiones erant. Hispaniae recens perdomitae
tribus habebantur. Mauros luba rex acceperat
donum populi Romani. cetera Africae per duas
lo legiones parique numero Aegyptus, deliinc initio ab
Suriae usque ad flumen Eupliraten, quantum ingenti
terrarum sinu ambitur, quattuor legionibus coercita,
accolis Hibero Albanoque et aliis regibus, qui mag-
nitudine nostra proteguntur aduersum externa im-
15 peria. et Tbraeciam Rhoemetalces ac liberi Cotyis,
ripamque Danuuii legionum duae in Pannonia, duae
in Moesia attinebant,totidem apud Dehnatiam locatis,
quae positu regionis a tergo illis, ac si repentinum
auxilium Italia posceret, hand procul accirentur,
20 quamquam insideret urbem proprius miles, tres ur-
banae, nouem praetoriae cohortes, Etruria ferme
Vmbriaque delectae aut uetere Latio et coloniis
antiquitus Romanis. at apud idonea prouinciarum
sociae triremes alaeque et auxilia coliortium, neque
25 multo sec as in iis uirium; sed persequi incertum fuerit,
cum ex usu temporis hue illuc mearent, gliscerent
numero et aliquando minuerentur.
6. Congruens crediderim recensere ceteras quo-
que rei jDublicae partes, quibus modis ad eam diem
habitae sint, quoniam Tiberio mutati in deterius
principatus initium ille annus attulit. iam primum
5 publica negotia et priuatorum maxima apud patres
tractabantur, dabaturque primoribus disserere, et in
adulationem lapsos cohibebat ipse; mandabatque

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence