Skip to main content

‹‹‹ prev (32)

(34) next ›››

(33)
THE ANNALS OF TACITUS:
BOOK IV.
CHAPTERS 1—16 : EVENTS OF 23 A.D.
1. C. Asinio C. Antistio consulibus nonus Tiberio
annus erat compositae rei publicae, florentis donius
(nam Germanici mortem inter prospera ducebat),
cum repente turbare fortuna coepit, saeuire ipse aut
saeuientibus uires praebere. initium et causa penes s
Aelium Seianum coliortibus praetoriis praefectuni,
cuius de potentia supra memoraui : nunc originem,
mores, et quo facinore dominationem raptum ierit
expediam. genitus Vulsiniis patre Seio Strabone
equite Romano, et prima iuuenta Claium Caesarem lo
diui Augusti nepotem sectatus, mox Tiberium uariis
artibus deuinxit, adeo ut obscurum aduersum alios
sibi uni incautum intectumque efficeret, non tarn
sollertia (quippe isdem artibus uictus est) quam
deum ira in rem Romanam, cuius pari exitio uiguit 15
ceciditque. corpus illi laborum tolerans, animus
audax; sui obtegens, in alios crirainator; iuxta
adulatio et superbia; palam compositus pudor, intus
summa apiscendi libido, eiusqvie causa modo largitio
E. T. 1

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence