Skip to main content

‹‹‹ prev (141)

(143) next ›››

(142)
T. LIVII LIBER XXIV.
138
anno habuisset. Prodigia eo anno multa nunciata sunt, quae,
quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura
nunciabantur: Lanuvii in aede intus Sospitae Junonis corvos
nidum fecisse: in Apulia pabnam viridem arsisse: Mantuae
stagnum effusum Mincio amni cruentum visum: et Calibus creta,
et Romae in foro boario sanguine, pluisse: et in vico Istrico
fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse, ut serias doliaque,
quae in eo loco erant, provoluta, velut impetus torrentis, Merit:
tacta de coelo, atrium publicum in Capitolio, aedem in campo
Yulcani, nucem in Sabinis publicamque viam, murum ac portam
Gabiis. Jam alia vulgata miracula erant: hastam Martis Prae-
neste sua sponte promotam : bovem in Sicilia locutum : infantem
in utero matris in Marrucinis lo triumphe ! clamasse : ex muliere
Spoleti virum factum: Hadriae aram in coelo, speciesque homi-
num circum earn, cum Candida veste, visas esse. Quin Romae
quoque in ipsa urbe, secundum apum examen in foro visum,
affirmantes quidam, legiones se armatas in Janiculo videre,
concitaverunt civitatem ad arma: qui turn in Janiculo essent,
negarunt, quemquam ibi, praeter assuetos collis ejus cultores,
apparuisse. Haec prodigia hostiis majoribus procurata sunt ex
aruspicum responso: et supplicatio omnibus deis, quorum pul-
vinaria Romae essent, indicta est.
XI. Perpetratis, quae ad pacem deum pertinebant, de republics
belloque gerendo, et quantum copiarum, et ubi quaeque essent,
consules ad senatum retulerunt. Duodeviginti legionibus bellum
geri placuit: binas consules sibi sumere : binis Galliam, Siciliam-
que, ac Sardiniam obtineri: duabusque Q. Fabium praetorem
Apuliae, duabus volonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse :
singulas C. Terentio proconsul! ad Picenum, et M. Valerio ad
classem circa Brundisium, relinqui, et duas urbi praesidio esse.
Hie ut numerus legionum expleretur, sex novae legiones erant
scribendae. eas primo quoque tempore consules scribere jussi, et
classem parare; ut cum eis navibus, quae pro Calabriae littoribus
in statione essent, centum quinquaginta longarum navium classis
eo anno expleretur. Delectu habito et centum navibus novis
deductis, Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit. creati
M. Atilius Regulus et P. Furius Philus. Quum increbresceret
rumor, bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci
jussus est. Quum deessent nautae, consules ex senatus consulto
edixerunt, ut, qui, L. Aemilio, C. Flaminio censoribus, millibus
aeris quinquaginta, ipse aut pater ejus, census fuisset, usque ad
centum millia, aut cui postea res tanta esset facta, nautam unum
cum sex mensium stipendio daret: qui supra centum millia,
usque ad trecenta millia, tres nautas cum stipendio annuo : qui
supra trecenta millia, usque ad decies aeris, quinque nautas: qui
supra decies, septem : senatores octo nautas cum annuo stipendio