Skip to main content

‹‹‹ prev (40)

(42) next ›››

(41)
T. LIVII LIBER XXI.
37
LI. A Lilybaeo consul, Hierone cum classe regia dimisso,
relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram, ipse in insulam
Melitam, quae a Karthaginiensibus tenebatur, trajecit. Adve-
nienti Hamilcar, Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paulo
minus duobus millibus militum, oppidumque cum insula traditwr:
inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule
et a praetore, praeter insignes nobilitate viros, sub corona venie-
runt. Postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat con¬
sul, ad insulas Vulcani (quia fama erat, stare ibi Punicam classem)
trajecit. nec quisquam hostium circa eas insulas inventus. Jam
forte transmiserant ad vastandam Italiae oram: depopulatoque
Vibonensi agro urbem etiam terrebant. Repetenti Siciliam con¬
sul! exscensio hostium, in agrum Vibonensem facta, nunciatur;
literaeque, ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut
primo quoque tempore collegae ferret auxilium, missae, traduntur.
Multis simul anxius curis, exercitum, extemplo in naves imposi-
tum, Ariminum supero mari misit: Sex. Pomponio legato cum
viginti quinque longis navibus Vibonensem agrum maritimamque
oram Italiae tuendam attribuit; M. Aemilio praetori quinqua-
ginta navium classem explevit: ipse, compositis Siciliae rebus,
decern navibus oram Italiae legens, Ariminum pervenit; inde
cum exercitu suo profectus, ad Trebiam flumen collegae con-
jungitur.
LII. Jam ambo consules, et quicquid Romanarum virium erat,
Hannibali oppositum, aut illis copiis defendi posse Romanum
imperium, aut spem nullam aliam esse, satis declarabat. Tamen
consul alter, equestri proelio uno et vulnere suo minutus, trahi
rem malebat: recentis animi alter, eoque ferocior, nullam dila-
tionem patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri est,
Galli turn incolebant; in duorum praepotentium populorum
certamine, per ambiguum favorem, baud dubie gratiam victoris
spectantes. Id Romani, ne quid modo moverent, aequo satis,
Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum, se venisse ad
liberandos eos dictitans. Ob earn iram, simul ut praeda militem
aleret, duo mUlia peditum et mille equites, Numidas plerosque,
mixtos quosdam et Gallos, popular! omnem deinceps agrum usque
ad Padi ripas jussit. Egentes ope Galli, quum ad id dubios
servassent animos, coacti, ab auctoribus injuriae ad vindices
futures declinant: legatisque ad consulem missis auxilium Ro-
manorum terrae, ob nimiam cultorum fidem in Romanos labo-
ranti, orant. Comelio nec causa, nec tempus agendae rei placebat:
suspectaque ei gens erat, quum ob infida multa facinora, turn, ut
alia vetustate obsolevissent, ob recentem Bojorum perfidiam.
Sempronius contra, continendis in fide sociis maximum vinculum
esse primes, qui eguissent ope, defenses, censebat. Turn, collega
cunctante, equitatum suum, mille peditum jaculatoribus ferme