Skip to main content

‹‹‹ prev (22)

(24) next ›››

(23)
T. LIVII LIBER XXI. 19
esset quaerentcm, audisse : Vastitatem Italiae esse, pergeret porro
ire, nee ultra inquireret, sineretque fata in occulto esse.
XXIII. Hoc visu laetus, tripartite Iberum copias trajecit,
praemissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat,
donis conciliarent, Alpiumque transitus specularentur. nonaginta
millia peditum, duodecim millia equitum, Iberum traduxit.
Hergetes inde, Bargusiosque, et Ausetanos, et Lacetaniam, quae
subjecta Pyrenaeis montibus est, subegit: oraeque huic omni
praefecit Hannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis jungunt,
in potestate essent. Decern millia peditum Hannoni ad prae-
sidium obtinendae regionis data, et mille equites. Postquam
per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus, rumorque
per barbaros manavit certior de bello Romano ; tria millia inde
Carpetanorum peditum iter averterunt. constabat, non tam bello
motos, quam longinquitate viae insuperabilique Alpium transitu.
Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne cete-
rorum etiam feroces animi irritarentur, supra septem millia
hominum domos remisit, quos et ipse gravari militia senserat,
Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.
XXIV. Inde, ne mora atque otium animos sollicitarent, cum
reliquis copiis Pyrenacum transgreditur, et ad oppidum Illiberi
castra locat. Galli quanquam Italiae bellum inferri audiebant,
tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat,
praesidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma constemati,
Ruscinonem aliquot populi conveniunt. quod ubi Hannibali
nunciatum est, moram magis, quam bellum, metuens, oratores
ad regulos eorum misit, colloqui semet ipsum velle cum his; et
vel illi propius Illiberi accederent, vel se Ruscinonem processu-
rum, ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et accepturum
eos in castra sua se laetum, nec cunctanter se ipsum ad eos
venturum. Hospitem enim se Galliae, non hostem, advenisse:
nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam
venisset. Et per nuncios quidem haec. Ut vero reguli Gallo¬
rum, castris ad Illiberi extemplo motis, baud gravate ad Poenum
venerunt; capti donis, cum bona pace exercitum per fines suos
praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.
XXV. In Italiam interim nihil ultra, quam Iberum transisse
Hannibalem, a Massiliensium legatis Romam perlatum erat:
quum perinde, ac si Alpes jam transisset, Boji, sollicitatis Insu-
bribus, defecerunt; nec tam ob veteres in Populum Romanum
iras, quam quod nuper, circa Padum, Placentiam, Cremonamque,
colonias in Agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. Itaque,
armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto, tantum
terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitude,
sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant assignandum,
diffisi Placentiae moenibus, Mutinam confugerint, C. Lutatius,