Skip to main content

‹‹‹ prev (38)

(40) next ›››

(39)
PRO Q. L1GARIO.
29
concessos fasces laureates tenui, quoad tenendos putavi:
qui mihi turn denique se salutem putavit dare, si earn nul-
lis spoliatam ornamentis dedisset. Vide, quseso, Tubero,
Ut, qui de meo facto non dubitem dicere, de Ligarii non
audeam confiteri. Atque hsec propterea de me dixi,
ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerera, ignosceret.
Cujus ego industries, gloriaeque faveo, vel propter pro-
pinquam cognationem, vel quod ejus ingenio studiisque
delector, vel quod laudem adolescentis propinqui existi-
mo etiam ad meum aliquem fructum redundare. Sed hoc
qusero, quis putet esse crimen, fuisse in Africa Ligarium ?
nempe is, qui et ipse in eadem Africa esse voluit, et pro¬
hibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Cae-
sarem est congressus armatus. Quid enim, Tubero, tu-
us ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat ? cujus
latus ille mucro petebat ? qui sensus erat armorum tuo-
rum ? qua: tua mens ? oculi ? manus ? ardor animi ? quid
cupiebas ? quid optabas ? Nimis urgeo: commoveri vi-
detur adolescens: ad me revertar. lisdem in armis fui.
Quid autem aliud egimus, Tubero, nisi, ut, quod hie
potest, nos possemus ? Quorum igitur impunitas, Cas-
sar, tuae dementias laus est, eorum ipsorum ad crude-
litatem te acuet oratio ? Atque in hac causa nonnihil
cquidem, Tubero, etiam tuam, sed mullo magis patris tui
prudentiam desidero: quod homo, cum ingenio, turn
etiam doctrina excellens, genus hoc causae quod esset,
non viderit. Nam si vidisset, cjuovis profecto, quam isto
modo a te agi maluisset. Arguis fatentem. Non est
satis ; accusas cum, qui causam habet, aut, ut ego dico,
meliorem quam tu; aut, ut tu vis, parem. Haec non
modo mirabilia sunt, sed prodigii simile est,.quod dicam.
Non habet earn vim ista accusatio, ut Q. Ligarius con-
demnetur, sed ut necetur. Hoc egit civis Romanus ante