Skip to main content

‹‹‹ prev (25)

(27) next ›››

(26)
i6
ORATIO
oiunis vitae anteacUc hodierno die maximum cepit, cum
surnino consensu senatiis, turn praeterea judicio tuo gra-
vissimo et maximo; ex quo profecto intelligis, quanta in
dato bcneficio sit laus, cum in accepto tanta sit gloria.
Est vero fortunatus ille, cujus ex salute non minor pene
ad omnes, quam ad ilium ventura sit, lastitia pervenerit.
Quod ei quidem merito atque optimo jure contigit ; quis
cnim est illo aut nobilitate, aut probitate, aut optimarum
artium studio, aut innocentia, aut ullo genere laudis prse-
stantior ? Nulliustan turn est flumen ingenii; nulla dicen-
di aut scribendi tanta vis tantaque copia, quae non dicam
exornare, sed enarrare, C. Caesar,'res tuas gestas possit;
tamen hoc affirmo, et hoc pace dicam tua, nullam in his
esse laudcm ampliorem, quam earn, quam hodierno die
consecutus es.——Soleo saepe ante oculos ponere, idque
libenter crebris usurpare sermonibus, omnes nostrorum
imperatorum, omnes exterarum gentium, potentissimo-
rumque populorum, omnes clarissiraorum regum res ges¬
tas cum tuis nec contentionum magnitudine, ncc numero
praeliorum, nec varietate regionum, nec celeritate con-
ticiendi, nec dissimilitudine bellorum posse conf'erri ; nec
vero disjunctissimas terras citius cujusquam passibus po-
tuisse peragrari, quam tuis, non dicam cursibus, sed vie-
toriis illustratae sunt. Quae quidem ego nisi ita magna
esse fatear, ut ea vix cujusquam mens aut cogitatio capere
possit, amens sim: sed tamen sunt alia majora. Nam
bellicas laudes solent quidem extenuare verbis, casque
detrahere ducibus, communicare cum militibus, ne propria;
sint imperatorum; et certe in armis, militum virtus,
locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commea-
tus multum juvant. Maximam vero partem quasi suo
jure Fortuua sibi vindicat, et quidquid est prospere ges-
tum, id pene omne ducit suum. At vero hujus gloria;,
Caesar, quam es paulo ante adeptus, socium habes nemi-