Skip to main content

‹‹‹ prev (14)

(16) next ›››

(15)
PRO ARCHIA POETA.
5
sc commotum esse dixerit. His igitur tabulis nullam litu-
rara in nomen A. Licinii videtis. Quae cum ita sint, quid
est quod de ejus civitate dubitetis, praesertim cum aliis
quoque in civitatibus fuerit adscriptus ? Etenim cum me-
diocribus multis, et aut nulla, aut humili aliqua arte prae-
ditis, gratuitd civitatem in Graecia homines impertieban-
tur; Rheginos, credo, aut Locrenses, aut Neapolitanos, aut
Tarentinos, quod scenicis artificibus largiri soleant, id
huic summa ingenii praedito gloria, npluisse ? Quid ? cum
caeteri non modo post civitatem datam, sed etiam post
legem Papiara, aliquo modo in eorum municipiorum tabu-
las irrepserint; hie, qui ne utitur quidem illis, in quibus
est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, rc-
jicietur ? Census nostros requiris scilicet. Est enim ob-
scurum, proximis censoribus, hunc cum clarissimo impe-
ratore L. Lucullo apud exercitum fuisse: superioribus,
cum eodem quaestore fuisse in Asia: primis, Julio et
Crasso, nullam populi pattern esse censam. Sed, quoniam
census non jus civitatis confirmat, ac tantummodo indicat,
eum, qui sit census, ita se jam turn gessisse pro cive: iis
temporibus, quae tu criminaris, ne ipsius (Juidem judicio
eum in civium Romanorum jure esse versatum, et testa-
mentum saepe fecit nostris legibus, et adiit haereditates
civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus
est a L. Lucullo prartore et consule. Quaere argumenta, si
qua poles: nunquam enim hie neque suo, neque amicorum
judicio revincctur. Quaeres a nobis, Grati, cur tantopere
. hoc homine delectemur ? Quia suppeditat nobis, ubi et ani¬
mus ex hoc forensi strepitu reficiatur, et aures convicio
defessae conquiescant. An tu existimas, aut suppetere nobis
posse, quod quotidie dicamus in tanta varietate rerum, nigi
animos nostros doctrina excolamus: aut ferre animos tan-
tam posse contcntionem, nisi cos doctrina eadem relaxemus ?