Skip to main content

‹‹‹ prev (43)

(45) next ›››

(44)
34
orum esse plena; fore enim omnes castiores, veluti qui
in fanis essent maxime religiosis.
Venator sequitur fugientia ; capta relinquit :
Semper et inventis ulteriora petit.
Plinius major libros legens annotabat, excerpebatque.
Nihil enim legit, quod non excerperet. Dicere etiam
solebat, nullum esse librum tam malum, ut non aliqua
parte posset prodesse.
Vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
Quae fuerat saevo fulmine tacta Jovis.
Tonsores in Italiam primum Venisse ex Sicilia dicun-
tur post Romam conditam anno quadringentesimo quin-
quagesimo quarto. Olim. tonsores non fuerunt.
* ^ ^ ^ -r •
• Qui nondum Stygias descendere quaerit ad undas,
Tonsorem fugiat, si sapit, Antiochum.
&
Hiero, Syracusanorum rex, audita clade, qua Romani
apud Trasimenum lacum'erant afflicti, trecenta millia
modiorum tritici, et ducenta millia hordei, aurique du-
centa et quadraginta pondo Rom sc muneri misit.
Carpere causidicus fertur mea carmina : qui sit
Nescio: si sciero, vae tibi, causidice !
Lycurgus, qui Lacedaemoniorum rempublicam tem-
peravit, leges suas auctoritate Apollinis Delphici con-
firmavit: quas quum vellet Lysander commutare, eadem
est prohibitus religione.
»
Virtus, repulsae nescia sordidse,
Intaminatis fulget honoribus;
Nec sumit aut ponit secures
Arbitrio popularis auree.
Omnes se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum
efficit colorem; atque hoc horridiore sunt in pugna as-