Skip to main content

Religion & morality

Primatus in sacris ab ecclesia Anglicani Regi tribunes non pugnat cum authoritate ecclesia a Christo commissia

(59) Primatus in sacris ab ecclesia Anglicani Regi tribunes non pugnat cum authoritate ecclesia a Christo commissia

Primatus in Sacris ab Eccleſiâ Anglicanâ Regi tri-
    buties non pugnat cum Authoritate Eccleſiæ

            à Chriſto commiſsâ.

POne igitur nimios faſtus, titulóſque ſuperbos
Roma, haud ulterius toti dominabetis Orbi,
Pontificem jam non Ecclefia noſtra ſupremum
Agnoſcit, ſummúmque Caput ; dudùm Anglia felix
Depoſuit fervile jugum, triſteſque catenas ;
Ex quo Papalis Bullæ ſuccenſus iniquis
Legibus, Angliaci decus inviolabile Sceptri
Aſſeruit tandem, & raptos Henricus honores.
Nil Clavis, Petrive Cathedra, aut Calceus auri
Nunc proſunt, triplicſive infignia ſacra Coronæ.
Anglia jam lætere, ſibi jam cepit honores
Rex tuus, ante ſuis rapuit quos Roma miniſtris,
Nec raptis contenta alios his addidir ipſa.
Sicolim gentem Hebræam, populóſque regebat
Numinis auſpiciis Princeps Jeſſeius, illum
Agnorunt Sacra, agnorunt Civilia jura.
Sunt tamen, in facris rebus queîs diſplicet iſta
Pontifici abrepta, & Regi conceſſa poteſtas.
Teſtantúrque ſacros, divina Volumina, libros,
Presbyteros ſolos penes efſe, Sacerdotéſque
Primatum in facris, atque omnia Relligionem
Quæ ſpectant jura, hæc eſſe haud congrua Regi.
Nimirum cùm primævi incunabula Cætûs
Florerent, nullos habuit tum Eccleſia Reges,
Queîs inſans potuit Chriſti committere regnum ;
Solus Apoſtolicus ſacris interfuit Ordo,
Cui Deus Omnipotens pleno latice imbuit hauſtum
Æ thereum, largâque indulſit munera dextrâ.
Non tamen idcircò Reges exclufit ab iſto
Primatu, fec'lis ævo labente futuris ;
Cùm ſeſe tandem lux hæc divinior omnes
Funderet in terras, cæcáſque hinc indè tenebras
Pelleret, & Reges vinc'lis conſtringeret iîſdem.
Sunt contrà, exuto queîs omni munere Clero
Arridet ſoli commiſſa potentia Regi.
In diverſa utroſque trahit contrarius error
Diſſimili zelo affectos, extrema ſequendo.
Finitum eſt jus omne, & certo limite conſtat,
Intrá quem debet ſe Rex Cleúſque tenere.
Hie divinarum tractct myſteria rerum,
Thura Deo ponat, cumulétque altaria donis,
Gonſulat & ſacris, & quas Eccleſia poſcit,
Ritè roget leges, Rex ſanciat ipſe rogatas,
Judicii penſans trutinâ, atque examine juſto.
Sic benè conveniunt Eccleſia, Rxque : ſacrorum
Hic Caput, hæc tenet intereà ſibi debita jura.

         Chriſtus eſt verè .

HÆC igitur merces æternæ digna ſalutis ?
Hic meriti tam grandis honos ſic noſmet iniqui
Mirandum & null auditum penſamus amorem
Nec ſat erat Chriſto vitam deponere, quo nos
Morte fuâ ad vitam aſlereret quoque numen oportet
Deponat, numen neque te pudet, impia turba,
Ad terras humiles illum detrudere, per quem
pſa olim ſperas alto ſuccedere cælo ?
O ſemper nimiâ infelix ratione, proſanis
Inconceſſa oculis dum vis myſteria Divûm
Perſpicere, anguſtæque brevi comprenderementis
Limite, quod fines omnes excedit, & implet
Terrámq; immenſúmq; polum Pontúmq; proſundum!
Quòd ſi mortalis mortali ſanguine natus
Eſt Chriſtus ; nempe occidimus : ſpes perdita, cuncti
Deluſi, tot caſſa Dei promiſſa, Fidéſque
Ex imis penitus tota eruta fundamentis.
Regna tenet mors triſtis adhuc, latiſſima regna,
Atque omnes homines immani expectat hiatu.
Peccatúmne etenim ſonti quod pondere terræ
Tam vaſto ſuper incubuit per plurima ſec'la,
Peccatúmne unus tam longe arcere valebat
Unus homo imbellis potuitque is pandere nobis,
Qui ſibi non potuit ſua propter crimina, cælum ?
Ætherium certeille genus, ſummique propago
Vera Jovis, cuifas tantis ſe accingere cæptis,
Quem tantum poſcebatonus, Densille, Deúmque
Confeſſa eſt natura parens, confeſſa tot illa
Mirac'la humanas longè ſuperantia vires
Et non mortalem teſtantia, ſcilicet ipſæ
Quem maris agnôrunt undæ, cui paruit Auſter ;
Poſſe videre dedit qui cæcis, currere claudis,
Vivere defunctis ; quem limina dira tremendi
Irrumpentem Erebi noctiſque informia regna,
Viderunt Manes, viderunt lumina torva
Eumenidum, attonitiſque animis ſtupuêre triumphos
Ducentem:genus hunc Hominum, quorum omnia causâ
Edidit hæc, non agnoſcet mitiſque carebit
Et bonus, atque humilis, quos extorquere valebat
Magnúſq ; & metuendus, & haud tolerandus honores ?
Hactenus ah ! veſtrûm obliti, jam diſcite parvam
Nôſſe animi humani vim, diſcite cuncta potentem
Ritè Pattem venerari, & Natum haud Patre minorem.

Jul. 4. 1698. in Veſp. Comit. Reſp. Petro Nourſe, pro Gradu S.T.P. Coll.Div.Johan. Soc.

Fides in SS. Trinitatem eſt Chriſtiano
   homini ad Salutem neceſſaria.

ET tu duelli præmia perfide,
Speras relicti, militiæ decus
Qui tradidiſti ſigna, noſtris
Dedecus opprobriumque caſtris.
Tu ! quem Sacerdos jam tenerum tenens
Puroque ſpargens ſlumine, militem
Sacra fucutum Trinitati
Dixie aqua fcelus inde folvens :
Sacro exiiſti ſonte novus ( velut
Serpens rugosâ depoſitâ cute
Alter per agros ſplendet ) omni
Labe carens, ſceleriſque purus :
Quid ſtulte totis ſontibus elui
Naturæ inuſtum poſſe putas malum ?
Id quod poteſt ſanctè invocatæ
Sola fides data Trinitati.
Fruſtra Sacerdos merſit aquâ, Patris,
Natique, Sancti & nomine Spiritûs,
Situ, Gigantum more, cœlo
Bella Gigas novus intuliſti.
An fortè neſcis prœmia perſugæ ?
Exempla quæras. Roma dabit ſuos
Diverſim equis hinc inde raptos,
Membra feris, avibúſque dantes.
Audi, & tremiſcas, deterior Patre,
Proles Socini, quæ maneant tibi.
At ô minacem iram & tremendam
Eſſugias properè iuſequentem.
Ter Sancta ſalve ! non ego perfidum
Dixi Sacramentum, aut rationibus
Adductus ullis abrogavi
Vota ſemelrata Trinitati.
Myſterium altum (cui ratio Deus)
Spernit Socinus, quòd ratio nequit
Semota longé, magna rerum,
Atque ſupra pofita intueri.
Sic irretorto lumine Gloriam
Perſerre ſolis longius impotens
Iratus evulfiſſe fertur
Democritus nitidos ocellos.
At nos furentis ſpicula Apollinis
Vitare docti non violavimus
Furore ocellos innocentes
Sed radiis ſruimur reflexis.
Epiſtolæ Apoſtolicæ partem Regulæ
Fidei neceſſariam continent.
GEns Humana gravi vitiorum pondere preſſa,
Et meritas pendens Adami ob crimina pœnas,
Quaubus in tenebris latuit, quantiſque periclis !
Non Ratio affulfit tantum lenire dolorem
Qua potuit, miſſámque iterum reparare ſalutem,
E tenebris donec Scriptura extollere lucem
Dignara eſt, largè diffuſo lumine ridens,
Et docuit quibus illa modis reſtauret honores,
Et placare Deum, & commiſſa piare valeret.
Illa viæ nobis Dux eſt, mortalibus ægris
Illa novæ præb t ſolatia dulcia Vitæ,
Sed fu t qui Hæretico cognatum dogma furori
Iaſtituant, monſtrantque, viam quod ſtquis Olympo
Affectet, cupiátque adytis infiſtere Divûm,
Sufficere, implicitè Chriſtum modò credat ab alto
Veniſſe, & quòd Hic ille olim promiſſus, Hic ille
Emmanuel, quem verba Dei, cecinêre prophetæ
Quem ſore venturum, quem Virgo puerpera Mater,
Virgo tamen, nobis peperit, maris infcia Mater.
Verum Evangelicis non ſolum ſcrip a libellis
Digna fide, fed digna fide, ſed numine plena
Quotquot Apoſtolicis data ſunt Oracula chartis,
Hæc etenim paritèr nobis ſolatia vitæ
Suppeditant, itidem hinc depaſcimur aurea dicta,
Dicta, quibus miſeros noſtrûm recreate timores
Diſcimus, & ſperare Deum, ſedèſque beatas.
Cum tua conſpicuæ divina Volumina ſamæ,
Paule, lego, vis inſpirat tum Sacra vigorem
Majorem ſoliro, cœli ſuper ardua Templa
Evehor, & paſſim nebulis tenebriſque remotis
Perſpicuos animi tollo ad cœleſtia viſus,
Rejecto apparet Numen velamine, coràm
Agnoſco, atque Deum vultu contemplot aperto.
Sin aliquis ſcriptis ideò diffidere poſſit,
Atque Evangelicis immanè abludere credat,
Inſpirante Deo quod non ſic magna loquuntur
Quòd nec ineſt eadem vis verbis, Spiritus idem,
Stat contrà, loquitúrqueillitua Pagina Numen.

Jul. 5. 1698. In die Comit. Reſp. Joh. Leng S.T.B. Aul. D. Cath. Soc.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International Licence