Skip to main content

‹‹‹ prev (215)

(217) next ›››

(216)
^12 NOTJE IN LIB. ir.
Connala, qui saepius pacem laudarat ; deinde in iras ef-
funditur nobiles ; certusque pugnandi, suos in fortia hor-
tatur.
L.
Nuperrime ducta fuit in uxorem Dogrena ; ideoque no-
va appellatur hospes.
M.
Jam cecinit Carril : cantuque ejus duce, en ! acie in
media, mediisque armis confligentibus, prout res postu-
labat, versamur.
N.
Croclimor ingens est saxeusque mons ad Conae sep-
tentrionem.
O.
Hibernorum res est desperata : atque haec abrupta, ex-
ultantiaque nuncii verba sat prae se ferunt quanti habeatur
momenti adventus Phingalis. Nondum advenerat ; ad-
venire tantum nuciatur. Opportuniori autem tempore in
scenam adducetur.
P.
Cum premit fortuna, revocantin mentem viri probi quod
vel inviti deliquere. Est sane perquam funebre, quod
narrat Cuchullin ; at nobile exponit amicitiae amorisque
luctamen. Ferdae miserescimus j ipsumque damnamus.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence