Skip to main content

‹‹‹ prev (93)

(95) next ›››

(94)
90 PHINGALEIS, LIB. II.
Ut stetit ante oculos coram, trans membra nitebant
Sidera: praetendensque manum, gemituque locutus,
Praescius exitium clademque instare canebat.
Hinc ego te, princeps, hortor componere pacem,
Teve tuosque plagis vel nunc subducere Lenae. 65
Ut stetit ante oculoscoram,trans membra nitebant
Sidera, suscipiens inquit Semonia proles :
Optime vir, Connal, dictu mirabile narras.
Quin cecinit cladem : sed, qui me pangere pacem
Hoc adigis monitu, si quid tibi perculit aures, 70
Ventus*erat, querulumque ruentum murmur aqua-
Quod si vidisti vere tu Crugalis umbram, [rum.
Quid tuus liuc ipsam strictus non egerit ensis ?
An quam speluncam su])eat, quasve occupet aulas
Haec hominis facies,mira haec sinecorpore forma,75
Est tibi quaesitum ? Si queis modo sedibus hospes
Praescius accedit Crugal novisse hceret,
Ense minisque meis actus, quae pectore servat,
Nudaret : verum nihil est quod plurima novit.
Substitit hic hodie, collesque reUnquere nostros 80
Temporis haud potuit spatio conclusus iniquo.
Unde igitur norit quae secum funera versat ?
* Nota, D.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence