Skip to main content

‹‹‹ prev (64)

(66) next ›››

(65)
LIB. I. SIVE HIBERNIA LIBERATA. 61
Desere, Colta levis, puichros et corporis artiis
Candidior spuma, summis quae volvitur undis, 85
Cum saevus spirat Boreas, atque asperat altum.
Nec mora, continuo visi descendere curvis
Vallibus heroes, tenuit quos ardua virtus.
Ignibus ardebant olh, cum fortia secum
PraeKa versarent, lapsi quae temporis aetas 90
Miscuerat ; viridisque in torvum Phallidis * hostem
Lumina torquentes, districtis ensibus ibant ;
Fulgebatque manu ferrum, velut aethere fulmen.
Montis ut angustis praeceps e faucibus amnis
Volvitur, invicti delabebantur ab altis
Cotibus Erigenae f . Patris victricibus armis 95
Quisque sui micuit princeps ; quem pone subibat
Torva manusjuvenum,sicut premitagmenaquarum
Fulgura. Semitaquaeque fremit; miscenturinunum
Armorum strepitus varii ; latratibus auras
Exercent catuli, saltumque sub aethera tollunt 100
Laetitia. Patrium heroes paeana canentes
Bella fremunt omnes, hostemque in praelia poscunt.
Idem omnes simul ardorhabet: cursuque phalangum
Excita Cromla tremit. Turae prae turribus altis
Stant acies, sicut nebulae se caerula moles 105
* Nota, O. t P.
H

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence