Skip to main content

‹‹‹ prev (56)

(58) next ›››

(57)
53
libus verbis ; quod asperum duriusque, asperis et
durioribus. Inde nam resonant versus, qualiaquae
dicuntur ; atque ita concinit passim Virgilius, ut
unusquisque novit, qui ejus evolvit carmina. Ita
RoII.
Sunt et alia, huc spectantia, quae fusius exj}Ii-
cant, qui talia docent. Verum haec missa facioj
quandoquidem ad metam propero ; satque jam in-
telligitur, quales mihi praecipuas existimavi servan-
das leges, cum in id operam contulissem meam, ut
Ossianes, latinorum septus versuum blanditiis, lege-
retur. Fors autem videbor exlex; fors in vatis
Caledonii mentem, et sublime peccare ingenium ;
tors in Virgilii magnum os numerosque. Hominis
est, vel caventis, errare.
Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens ;
Poscentique gravem persaepe lemittit acutum :
Nec semper feriet, quodcunque minabitur arcus. — HoR. A. P.
Arduum ingressus sum iter: et voluisse mul-
tum est. Si, quod omine non fausto concupivi, non
G

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence